The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 92 › Psalmorum 92:1

Psalmorum 92:1

Laus cantici ipsi David, in die ante sabbatum, quando fundata est terra. [Dominus regnavit, decorem indutus est: indutus est Dominus fortitudinem, et præcinxit se. Etenim firmavit orbem terræ, qui non commovebitur. + 92.1 In diem, etc. AUG. In die ante sabbatum, etc., usque ad quod significat sextus dies. Dominus regnavit, etc. CASS. Laus Christi hic cantatur, etc., usque ad a laude domus, ibi, Domum tuam. Decorem indutus. AUG. Christus decorus his, etc., usque ad orbis qui non commovebitur. Decorem induit. CASS. Id est, pulchritudinem, etc., usque ad ab incarnatione, quando homines docuit. Præcinxit se. Non ait, cinxit, vel succinxit, vel accinxit, sed præcinxit. Cingimur enim operaturi, accingimur pugnaturi, succingimur ituri, præcingimur ministraturi. AUG. Cinctio ergo opera significat, etc., usque ad quia melior est qui vincit iram quam qui capit civitatem. Præcinxit. CASS. Cœtu angelorum ascendens, vel strenuitate operandi. Etenim firmavit. AUG. Decorem et fortitudinem induit, ut fundaret terram, unde addit: Etenim firmavit. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

It is a good thing to give thanks unto the LORD, and to sing praises unto thy name, O most High:

In Context

2Parata sedes tua ex tunc; a sæculo tu es. + 92.2 Ex tunc. ID. Vel ex illo, tempus gratiæ designat, forte intelligit hoc ex die ante sabbatum, id est, sexto tempore hujus mundi, quo Dominus venit: sed ne putes tunc cœpisse, quando natus venit addit, a sæculo tu es. 1

Read all of Psalmorum 92

Cross References

Psalms 33:1Davidi, cum immutavit vultum suum coram Achimelech, et dimisit eum, et abiit. + 33.1 Psalmus David. AUG. Loquitur Christus, et in eo Christianus: docet humilitatem, dum commendat corpus et sanguinem. Cum immutavit vultum Christus, id est, sacrificium, coram Judæis, qui regnum patris sui David sunt, juxta illud: Et dabit illi Dominus sedem David, Ecclesia est regnum Patris. 1

Psalms 107:8Deus locutus est in sancto suo: Exsultabo, et dividam Sichimam; et convallem tabernaculorum dimetiar. + 107.8 Exsultabo. AUG. Vel exaltabor, supra lætabor, hic vero exaltabor, quod satis convenit, quia de exaltatione est lætitia. Et loquitur hic Christus in persona Ecclesiæ. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 92:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Psalmorum 92Psalmorum 92:2 →