Psalmorum 93:1
Psalmus ipsi David, quarta sabbati. [Deus ultionum Dominus; Deus ultionum libere egit. + 93.1 Psalmus David AUG. Infirmis, qui et murmurant corde, etc., usque ad totus docens patientiam. Quarto sabbati, quo die fecit Deus luminaria, etc., usque ad unde monet ad patientiam. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Chronicles 16:30Commoveatur a facie ejus omnis terra: ipse enim fundavit orbem immobilem.
1 Chronicles 29:12Tuæ divitiæ, et tua est gloria: tu dominaris omnium. In manu tua virtus et potentia: in manu tua magnitudo, et imperium omnium.
Psalms 65:6Qui convertit mare in aridam; in flumine pertransibunt pede: ibi lætabimur in ipso. + 65.6 Qui convertit. Ibid. Opera, in quibus terribilis, et quæ sunt ea, subdit: Qui convertit mare. In flumine Jordani ad litteram, mystice in labenti mundo. In flumine. Ibid. Licet remissa sint peccata, tamen in decursu mortalitatis adhuc sunt, non enim mox immortalitas. In flumine. AUG. Flumen est mortalitas sæculi ubi alii veniunt, alii recedunt: sed qui in Christum credit, transit pede in se humilis, non equo superbus. Ibi lætabimur. Ibid. Vel sic: Terribilia sunt opera, etc., usque ad et in his lætantur Christiani. In ipso. Ibid. Quando erit omnia in omnibus, vel in ipso qui dominatur, in virtute sua. 1
Psalms 75:3Et factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion. + 75.3 In Sion. AUG. Congruum verborum ordinem attende: Judæa confessio; postquam, Isræl, id est, videns Deum, et sic in pacato cum Deo locus est: unde sequitur: In pace, post in Sion, id est in contemplatione cum facie ad faciem videbit Deum, erit habitatio. 1
Psalms 97:1Psalmus ipsi David. [Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit. Salvavit sibi dextera ejus, et brachium sanctum ejus. + 97.1 Psalmus David. CASS. Tertius psalmus eorum qui de utroque adventu agunt: in quibus est causa spei per misericordiam primi adventus, et timoris per judicium secundi: hæc, etsi sæpe iterentur, tamen semper nova pro verborum et sententiarum varia descriptione. Cantate Domino. CASS. Primo ait de ostensione salvatricis dexteræ. Salvavit. AUG. Majus est quod totum orbem a morte æterna erexit, quam quod mortuos suscitavit. Sibi. Multi salvantur corporaliter, sed sibi, non ei: qui accepta corporali sanitate lasciviunt, sed qui per fidem intus sanantur, ei sanantur, vel se salvant. 1