The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 93 › Psalmorum 93:19

Psalmorum 93:19

Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuæ lætificaverunt animam meam. + 93.19 In corde. ID. Salubres cogitationes significat, ut scilicet cum æternas retributiones cogitaret, mala temporalia despiceret. 1

Vulgata (Latina)

In Context

18Si dicebam: Motus est pes meus: misericordia tua, Domine, adjuvabat me. + 93.18 Adjuvabat me. Sicut Petrum liberavit Dominus super aquam ambulantem, ne mergeretur, qui Domino dixit: Domine, si tu es, jube me venire ad te Matth. 26.. AUG. Ut Christus sua potestate, etc., usque ad unde subdit, consolationes tuæ lætificaverunt animam meam. 1

20Numquid adhæret tibi sedes iniquitatis, qui fingis laborem in præcepto? + 93.20 Nunquid adhæret. ID. Nemo iniquus sedet tecum; et cum nihil his tecum, ad quid ergo fiunt? ut de eis pungas, et puncti ad te clament, et demum hi pereant; quæ his tribus versibus subsequentibus ostenduntur. Sedes iniquitatis. CASS. Est possessio mundi, cum amore, quæ non hæret Deo, qui suos præcipit hæc fugere. Qui fingis. AUG. Ex hoc intelligo, quod non hæret tibi iniquus, etc., usque ad et ille dolor est præceptum; sed alter est informis. Dolorem, id est, de dolore vel labore præceptum, etc., usque ad et tunc surgit fluctus, in quo excitatur. 1

Read all of Psalmorum 93

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 93:19

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 93:18Psalmorum 93Psalmorum 93:20 →