Psalmorum 94:1
Laus cantici ipsi David. [Venite, exsultemus Domino; jubilemus Deo salutari nostro; + 94.1 Laus. CAS. Devotionem. Cantus hilaritarem significat. Venite, exsultemus. THEOD. Josias rex admodum pius fuit, etc., usque ad formatus est vero psalmus ex persona Josiæ, et Dei sacerdotum. CASS. De tempore gratiæ, quo intratur in requiem, propheta laudes Dei describens, primo invitat Judæos, quos prævidebat posse resistere Christo. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
O LORD God, to whom vengeance belongeth; O God, to whom vengeance belongeth, shew thyself.
In Context
Cross References
Deuteronomy 32:35Mea est ultio, et ego retribuam in tempore, ut labatur pes eorum: juxta est dies perditionis, et adesse festinant tempora. + 32.35 Mea est ultio, etc, Paulus de hoc loco sumpsit: Mihi vindictam, et ego retribuam Rom. 12. secundum merita. In tempore. Quasi, cum accepero tempus, ego justitias judicabo Psal. 74.. Hinc Moysi pro populo oranti dixit: In die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum Exod. 32. Juxta est dies perditionis. Unicuique. Quidquid enim finitur, brevissimum est, si æternitati comparatur. Secundum historiam Judæorum vindicta festinat, quia locum et gentem et omnem prosperitatem in brevi perdiderunt, quia prophetas et Salvatorem occiderunt.
2 Kings 9:7et percuties domum Achab domini tui, et ulciscar sanguinem servorum meorum prophetarum, et sanguinem omnium servorum Domini de manu Jezabel.
Psalms 80:1In finem, pro torcularibus. Psalmus ipsi Asaph. + 80.1 Pro torcularibus. AUG. In quibus tria, etc., usque ad cantatur psalmus Asaph, id est, Dominicæ congregationi. Asaph, etc. CASS. Quia secundum historiam Judæis, spiritualiter Christianis loquitur. AUG. Primo dicit quid agendum electis, qui sunt, oleum, vinum, aves. 1
Isaiah 59:17Indutus est justitia ut lorica, et galea salutis in capite ejus; indutus est vestimentis ultionis, et opertus est quasi pallio zeli:
Jeremiah 51:6Fugite de medio Babylonis, et salvet unusquisque animam suam: nolite tacere super iniquitatem ejus, quoniam tempus ultionis est a Domino: vicissitudinem ipse retribuet ei. + 51.6 Fugite de medio, etc. Post plagas Babylonis, ad Judæos historice, ad fideles mystice exhortationem convertit, ut fugiant de medio Babylonis, id est mundanæ confusionis. ORIG. Non gradatim scilicet, non pedetentim, sed velociter exite, quicunque confusam habetis animam, etc., usque ad Similiter, quando sunt minora peccata, ministris utitur Deus: quando vero graviora, tunc ad retributionem ipse festinat.
Nahum 1:2[Deus æmulator, et ulciscens Dominus: ulciscens Dominus, et habens furorem: ulciscens Dominus in hostes suos, et irascens ipse inimicis suis.