The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 94 › Psalmorum 94:5

Psalmorum 94:5

quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et siccam manus ejus formaverunt. + 94.5 Mare. AUG. Mundus, cujus fluctus termino arctat Deus, non permittens nos tentari supra id quod possumus I Cor. 10.; qui fluctus etiam proventum nobis faciunt, Deo id agente, nec scandala tibi nocent, quæ mensuram a Deo accipiunt. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

They break in pieces thy people, O LORD, and afflict thine heritage.

In Context

4Quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitudines montium ipsius sunt; + 94.4 Quia in manu ejus, etc. CASS. Post magnitudinem Domini prædictam, venit ad clementiam. 1

6Venite, adoremus, et procidamus, et ploremus ante Dominum qui fecit nos: + 94.6 Venite, adoremus. CASS. Prius rudes vocavit ad exsultationem: jam ostensa gloria Dei, vocat ad pœnitentiam, quod durius est. Ploremus. AUG. Si forte de peccatis, quæ vos longe fecerunt, solliciti estis, plorate: lacryma exstinguit flammam peccati, quæ in conscientia ardet. Qui fecit nos. Ecce magna fiducia: a te enim deficere potes, tu te reficere non potes, ille reficit qui te fecit. 1

Read all of Psalmorum 94

Cross References

Psalms 7:2[Domine Deus meus, in te speravi; salvum me fac ex omnibus persequentibus me, et libera me: + 7.2 Domine Deus. CASS. Iste est primus psalmus eorum, in quibus per actus David futura mysteria Domini significantur. Mysterium incarnationis, silentium fuit Judæis; ut David a filio, ita Christus a populo, quem nutrierat, persecutionem sustinuit. Libera. AUG. Quasi, superato omni bello vitiorum, jam profecto nihil restat, nisi invidus diabolus. 1

Psalms 79:7Posuisti nos in contradictionem vicinis nostris, et inimici nostri subsannaverunt nos. + 79.7 Posuisti nos in contradictionem. CASS. Dum vicini, qui de nobis, sunt contra nos. Irrident inimici, a quibus omnibus, ut salvi simus, Deus virtutum, etc. 1

Isaiah 3:15Quare atteritis populum meum, et facies pauperum commolitis? dicit Dominus Deus exercituum.] + 3.15 Quare atteritis populum meum? Nostri quoque principes, etc., usque ad suas vel suorum divitias esse faciunt.

Jeremiah 22:17Tui vero oculi et cor ad avaritiam, et ad sanguinem innocentem fundendum, et ad calumniam, et ad cursum mali operis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 94:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 94:4Psalmorum 94Psalmorum 94:6 →