Psalmorum 94:9
sicut in irritatione, secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri: probaverunt me, et viderunt opera mea. + 94.9 Sicut in irritatione. ID. Majestas Christi loquentis, etc., usque ad culpa parentum repetitur, ut vindicta timeatur. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
He that planted the ear, shall he not hear? he that formed the eye, shall he not see?
In Context
Cross References
Exodus 4:11Dixit Dominus ad eum: Quis fecit os hominis? aut quis fabricatus est mutum et surdum, videntem et cæcum? nonne ego? + 4.11 Quis fecit os hominis? etc. AUG., Quæst. 8. Sunt qui Deo calumnientur, vel potius Scripturæ Veteris Testamenti quia dixit Deus quod fecerit mutum. Quid ergo dicunt de Christo aperte dicente Joan. 10: Ego veni, ut qui non vident videant; et qui vident, cæci fiant. Quis autem nisi insciens crediderit aliquid homini secundum vitia corporalia posse accidere quod Deus nolit? Sed eum juste totum velle nemo ambigit.
Psalms 17:3Dominus firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus. Deus meus adjutor meus, et sperabo in eum; protector meus, et cornu salutis meæ, et susceptor meus. + 17.3 Refugium. Ibid. Quando erat opus consilio, David ad eum refugit et invenit. Liberator, ut si potens, captum ab hostibus liberet. Protector, AUG. quia de me non præsumpsi, quasi cornu superbiæ contra te erigens; sed te celsitudinem salutis inveni, quod ut invenirem suscepisti me. 1
Proverbs 20:1[Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas: quicumque his delectatur non erit sapiens.
Isaiah 59:1[Ecce non est abbreviata manus Domini, ut salvare nequeat, neque aggravata est auris ejus, ut non exaudiat.
Ezekiel 35:13Et insurrexistis super me ore vestro, et derogastis adversum me verba vestra: ego audivi.