Psalmorum 95:10
dicite in gentibus, quia Dominus regnavit. Etenim correxit orbem terræ, qui non commovebitur; judicabit populos in æquitate. + 95.10 Dicite in gentibus. ID. Quod regnavit et correxit, et judicavit. Regnavit. Alia littera: Regnavit a ligno Matth. 13.. AUG. Crucis, quo transit homo mare, et fit orbis qui non movetur. Populos in æquitate, etc. Alii addunt, Et gentes in ira tua. CASS. Populos ergo, id est, bonos judicabit in æquitate, gentes vero, id est, malos in ira sua. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
11Lætentur cæli, et exsultet terra; commoveatur mare et plenitudo ejus; 1
Cross References
Numbers 14:33Filii vestri erunt vagi in deserto annis quadraginta, et portabunt fornicationem vestram, donec consumantur cadavera patrum in deserto,
Deuteronomy 1:3Quadragesimo anno, undecimo mense, prima die mensis, locutus est Moyses ad filios Israël omnia quæ præceperat illi Dominus, ut diceret eis, + 1.3 Quadragesimo anno, undecimo mense, prima, etc. ISID., in Deut., tom. 5. Quadraginta anni, etc., usque ad sine corruptione manebunt. Quadragenarius ex denario et quaternario constat, et legis Evangelii impletionem significat, quæ fit in Ecclesia, decem namque ad legem pertinent, quatuor vero ad Evangelium. Undecimo mense, etc. Sicut in undecima expressa est legis transgressio, sic in prima die pervigil ad docendum legislatoris intentio; qui ex quo inobediens populus legem transgredi non timuit, statim, prædicando et corrigendo, voluntatem Domini insinuare studuit, et eos ad meliora trahere vel provocare verbis et exemplis non cessavit.
Job 21:14Qui dixerunt Deo: Recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus. + 21.14 Qui dixerunt Deo: Recede a nobis. GREG. Dicunt Deo: Recede a nobis, qui ei ad se præbere aditum recusant, eumque pravis actibus impugnant. Scientiam viarum tuarum. Via Dei pax, humilitas, patientia est: quæ qui despiciunt, dicunt: Scientiam viarum tuarum nolumus.
Proverbs 1:22Usquequo, parvuli, diligitis infantiam, et stulti ea quæ sibi sunt noxia cupient, et imprudentes odibunt scientiam? + 1.22 Usquequo. Jam Christum in carne vidistis miracula facientem, quem sprevistis: modo vel resuscitatum a morte diligite, et dimittet quod peccastis. Parvuli. RAB. Parvuli dicuntur sensu tardiores, etc., usque ad quæ filius ipse veniens perfectis sensu contulit?
Jeremiah 9:6Habitatio tua in medio doli: in dolo renuerunt scire me, dicit Dominus.
John 3:19Hoc est autem judicium: quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem: erant enim eorum mala opera. + 3.19 Hoc est autem judicium. Cur qui non credit judicatur? quia lux venit quæ excitat homines et admonet cognoscere sua mala, in quibus omnes sunt, sed alii oderunt admonentem lucem, et fugiunt, ne arguantur eorum mala quæ diligunt. Alii admoniti per lucem accusant sua mala, quod est facere veritatem et sic illuminantur. Erant enim eorum. Qui est in tenebris, et diligit lucem, non est malus, sed ille dicitur malus, et opera ejus mala, qui postquam lux venit, odit lucem et diligit mala Et hoc est quod dicit: Erant enim opera eorum mala. Opera, id est impietas, et incredulitas, et odium æternæ lucis, et nolle eam aspicere, sed velle in tenebris peccatorum remanere.