bible.software › Psalms › Psalms 95 › Psalms 95:13
Psalms 95:13
a facie Domini, quia venit, quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terræ in æquitate, et populos in veritate sua.] + 95.13 Judicabit orbem. CASS. Omnem hominem generaliter includit, secundum æquitatem Dei judicandum. Sed quomodo judicetur exponit, dicendo, populos in veritate, quia in separatione duo erunt populi, quibus dabit sententiam veritatis, ut alii in vitam, alii in pœnas eant. AUG. Orbem dicit omnes filios Adam, etc., usque ad meridiem.
Vulgata (Latina)
In Context
12gaudebunt campi, et omnia quæ in eis sunt. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum + 95.12 Tunc exsultabunt. CASS., HIERON. Tunc, quando corriget, etc., usque ad quoniam venit, id est, veniet judicare terram. Quoniam venit. AUG. Primo venit in Ecclesia, in nubibus, id est, apostolis, et implevit totum orbem; unde: Amodo videbitis Filium hominis venientem in nubibus Matth. 26.: cui adventui qui credit, exsultabit in ultimo adventu. 1
Read all of Psalms 95
This Verse In Other Editions
Study Psalms 95:13