Psalmorum 95:3
Annuntiate inter gentes gloriam ejus; in omnibus populis mirabilia ejus. + 95.3 Annuntiate. Ad prælatos loquitur, annuntiate, quia sic crescit ædificatio domus. De die in diem. CASS. Vetus et Novum Testamentum dies sunt, qui æterno sole clarescunt, illud prænuntiat, hoc factum indicat. HIER. Annuntiat ergo de die in diem, etc., usque ad quibus affectuum nostrorum pedes a vitiorum spinis muniuntur. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For the LORD is a great God, and a great King above all gods.
In Context
Cross References
Exodus 12:12Et transibo per terram Ægypti nocte illa, percutiamque omne primogenitum in terra Ægypti ab homine usque ad pecus: et in cunctis diis Ægypti faciam judicia. Ego Dominus. + 12.12 In cunctis diis, etc. Ferunt Hebræi quia omnia idola Ægypti confracta sunt nocte illa et templa, vel motu terræ, vel fluminis Nili inundatione. Allegorice vero nobis egredientibus ex Ægypto errorum idola corruunt, et omnis perversorum dogmatum cultura quatitur.
Deuteronomy 7:21Non timebis eos, quia Dominus Deus tuus in medio tui est, Deus magnus et terribilis:
Psalms 47:2[Magnus Dominus et laudabilis nimis, in civitate Dei nostri, in monte sancto ejus. + 47.2 In monte sancto, etc. Ibid. Hic est mons ille, etc., usque ad super quem fundata est Ecclesia. 1
Psalms 48:1In finem, filiis Core. Psalmus. + 48.1 In finem, psalmus, etc. CASS. Agit Propheta de amatoribus mundi, et Christo redemptore, non illorum, sed contemptorum mundi, ut dejectus in mundo non appretietur elatos. AUG. Qui colunt Deum, etc., usque ad attentos facit ad nova et ad ingentia. 1
Psalms 96:4Illuxerunt fulgura ejus orbi terræ; vidit, et commota est terra. + 96.4 Illuxerunt fulgura. ID. Nubes viluerunt forma humana, sed fulgor mirandus in verbis vel factis eorum apparuit, et inde mota est terra. 1
Psalms 104:1Alleluja. [Confitemini Domino, et invocate nomen ejus; annuntiate inter gentes opera ejus. + 104.1 Alleluia. CASS. Hic primo alleluia, nec ante a quoquam situm est, quod nulla lingua præsumpsit mutare. Alleluia, laudate. Ia nomen Dei invisibilis, quod ei tantum convenit. Per viginti psalmos, quibus hic titulus est, magnalia Dei dicuntur, et magna in eis est exsultatio. CASS. Hic commendat propheta bonos in illo populo Isræl, qui cum aliis fidelibus sunt verum semen Abrahæ, filii promissionis. Confitemini Domino. AUG. Primus psalmus cui prænotatur alleluia, etc., usque ad quæ temporalia misericordia Dei eis dedit, supponit. 1