Psalmorum 95:4
Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis: terribilis est super omnes deos. + 95.4 Magnus Dominus. AUG. Parvulus factus, quia vos parvi, intelligite magnum, et eritis in illo magni. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In his hand are the deep places of the earth: the strength of the hills is his also.
In Context
Cross References
Job 9:5Qui transtulit montes, et nescierunt hi quos subvertit in furore suo. + 9.5 Qui transtulit montes, etc. Ibid. Dicta generaliter confusione superbiæ, quæ pœna maneat elatos in interitu Isræl ostendit. Transtulit montes, sanctos prædicatores a Judæis ad gentes, quod nescierunt Judæi, qui, in hoc subversi sunt, putantes sibi gaudium quod lumen perdiderunt. Translatis montibus, commovet terras.
Psalms 21:2[Deus, Deus meus, respice in me: quare me dereliquisti? longe a salute mea verba delictorum meorum. + 21.2 Deus, Deus. CASS. Præmittitur conquestio de derelictione, necnon et oratio, sicut in omnibus psalmis de passione. AUG., CASS. Deus, Deus: geminat ex affectu, vel Deus omnium per creationis potentiam, meus proprie per cultum. AUG. Quando hoc in cruce dixerat, psalmum istum de se scriptum indicavit. Respice in me. CASS. Non est in Hebræo, sed a septuaginta interpretibus additum. Quare me dereliquisti? AUG. Mirum hoc, cum et Deus esset cum eo; sed pro nobis, qui in eo corpus ejus. Longe a salute mea, id est, mei veteris hominis, quia longe a peccatoribus salus, et hæc sunt verba non justitiæ, sed delictorum. Vel, longe a salute sunt verba delictorum meorum, quæ sunt tollenda. 1
Psalms 71:20Defecerunt laudes David, filii Jesse. + 71.20 Defecerunt laudes. ID. Etiam hoc diligentius observandum est, quod illud: Defecerunt hymni David filii Jesse, ad finem septuagesimi primi psalmi pertineat. Id vero quod sequitur: Psalmus Asaph, initium sit sequentis. Hymnus tria habet: laudem Dei cum cantico: nisi enim cantetur hilariter, non est hymnus: non cantat autem qui non amat. Si sit laus, et non est Dei, non est hymnus: et si sit Dei, et non cum cantico, non hymnus. Præter solitum addit: Filii Jesse; David enim homo, quidam filius Jesse, regnavit in Isræl tempore Veteris Testamenti in quo Novum erat, sed occultum: sicut et Christus in David et in Abraham, sed occultus, ut fructus est in radice, sed non apparet. Noverunt autem pauci Prophetæ et Christum, et Novum Testamentum, scilicet in occulto, et pronuntiaverunt revelandum. Illo ergo tempore, pro regno illo, ubi regnavit homo filius Jesse, pro hujusmodi carnalibus carnalis populus laudabat Deum. Sed regno illo et cæteris hujusmodi deficientibus, deficit laus, non Filii Dei, sed filii Jesse. His autem deficientibus quæ Deus subtraxit ut quærerentur ea quæ occulta in illis tegebantur, loquitur Asaph, id est Synagoga, sed fidelis, quæ pie Deum coluit, licet propter terrena, quæ a Deo, non a dæmonibus, ut gentes, quærebat. Attendens autem blasphemos his abundare, pro quibus serviebat, cœpit nutare, nesciens quid in his figuris lateret, quasi non esset aliquid melius quod Deus daret: sed admonitus per hæc sibi subtracta quærere ea quæ non habet cum malis communia, castigans se cum admiratione, dicit: Quam bonus Isræl! Sed quibus? Rectis corde. Primo ergo describens nequitiam malorum, dicit se zelasse prospera eorum; tamen inde correctum, et correctus alios corrigit. CAS. Hic agitur, quod laudes defecerunt: quia jam non dat Deus blanda, ut pueris ad serviendum alliciendis, et hoc dicit Synagoga quæ jam sibi contra hoc quod prius agebat testatur, ut credibilius sit.
Psalms 135:6Qui firmavit terram super aquas, quoniam in æternum misericordia ejus. + 135.6 Terram super aquas. ID. Sed quo terra gravior ab aquis levioribus portatur, etc., usque ad sic Dominus super puteum sedit, id est juxta. 1
Nahum 1:5Montes commoti sunt ab eo, et colles desolati sunt: et contremuit terra a facie ejus, et orbis, et omnes habitantes in eo.
Habakkuk 3:10Viderunt te, et doluerunt montes; gurges aquarum transiit: dedit abyssus vocem suam; altitudo manus suas levavit.