The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 95 › Psalmorum 95:6

Psalmorum 95:6

Confessio et pulchritudo in conspectu ejus; sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus. + 95.6 In conspectu. Tales enim, confitentes scilicet et justi, ipsum conspiciunt, et conspiciuntur ab eo. Sanctimonia et magnificentia. AUG. Quasi diceret: Qui vult esse magnificus et potens, ut sunt angeli, prius sit sanctus, quod fit ex eo sanctificante: non enim per te potes esse sanctus. Eo ergo sanctificante, aliquis fit sanctus, et ita magnificus. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

O come, let us worship and bow down: let us kneel before the LORD our maker.

In Context

5Quoniam omnes dii gentium dæmonia; Dominus autem cælos fecit. + 95.5 Cœlos fecit. ID. Apostolos et angelos, unde si cœlos fecit et angelos, tunc et apostolos, qui dæmonibus imperant. 1

7Afferte Domino, patriæ gentium, afferte Domino gloriam et honorem; + 95.7 Afferte Domino patriæ. CASS. Secunda pars, ubi ad subditos loquitur, etc., usque ad ut nullus excipiatur, indigena, vel peregrinus. Gloriam. ID. Quoniam bene conversatur homo, in quo glorificatur Deus. Honorem. Cum de bonis gratia refertur, unde, Non est inventus qui daret honorem Deo, nisi hic alienigena. In atria. ID. Atria, prophetæ vel apostoli, quibus itur ad Dominum; de atriis, prophetis vel apostolis, venitur in atrium catholicæ Ecclesiæ, ubi majestas adoratur. AUG. Vel, Introite in atrio, id est, in doctrinam prophetarum et apostolorum. 1

Read all of Psalmorum 95

Cross References

Exodus 20:5Non adorabis ea, neque coles: ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me: + 20.5 Non adorabis, etc. Aliud est colere, aliud adorare. Potest quis invitus adorare, vel adulando regibus idololatris, vel tormentis victus, cum sciat quia idolum nil est. Colere vero est toto his affectu et studio mancipari. Utrumque ergo resecat, ut nec affectu colas, nec specie adores. Ego sum Dominus, etc. Vide benignitatem Dei: ut nos doceat et perfectos faciat, fragilitatem humanorum affectuum non recusat; omnia agit et patitur propter nos, notis et usitatis nobis loquitur affectibus. ORIG., ubi supra. Omnis mulier aut sub viro est, et subjecta est legibus viri Eph. 5., aut meretrix est, et utitur libertate peccandi. Qui ingreditur ad meretricem, scit quod ad prostitutam et cunctis patentem ingressus est, ideo de aliis indignari non potest. Qui legitimo utitur matrimonio, non patitur uxorem peccare, sed accenditur zelo ad servandam castitatem matrimonii, ut possit legitimus fieri pater. Sic omnis anima aut prostituta est cum dæmonibus, et habet plures amatores ut intrent ad eam, modo spiritus fornicationis, modo avaritia, post hunc veniet spiritus superbiæ et alii plurimi; alter tamen alteri non invidet, nec zelotypia movetur, sed sese invicem invitant; unde, adducit secum alios septem spiritus nequiores se, etc. Luc. 11. Sic nullam zelotypiam amatorum suorum patitur anima quæ dæmonibus est prostituta; si vero conjuncta fuerit viro legitimo, id est Christo, etiamsi aliquando fuerit peccatrix, ultra eam peccare non patitur, nec ferre potest ut alludat adulteris; excitatur super eam zelus ejus, et defendit conjugii castitatem; si autem viderit eam temerantem conjugii jura, et occasionem quærere peccandi, dat ei libellum repudii; unde Isa. 50: Propter iniquitates vestras dimisit matrem vestram; hæc qui loquitur et zelans est et zelo commotus hoc dicit. Est etiam novum genus hoc bonitatis ejus, ut etiam post adulterium revertentem et toto corde pœnitentem suscipiat. Unde: Nunquid mulier si exierit a viro, et dormierit cum alio viro, revertens revertetur ad virum suum? etc. Et alibi: Et postquam fornicata es in his omnibus, dixi: Revertere, etc. Jer. 3. Hic ergo Deus zelans si requirit et desiderat animam tuam sibi adhærere, si servat, corripit et indignatur, velut zelotypia quadam erga te usus, spem tibi esse salutis agnosce. Si vero correptionem contemnis, discedit a te zelus ejus, secundum illud: Propterea discedit zelus meus a te, etc. Ezech. 16. Vide misericordiam et pietatem Dei; quando vult misereri, indignari se dicit et irasci, sicut per Jeremiam dicit: Dolore et flagello castigaberis, Hierusalem, ut non abscedat anima mea a te Jer. 6.. Flagellat enim omnem filium quem recipit Hebr. 12.. Hoc autem terribile, hoc extremum, si non corripimur pro peccatis: cum enim modum peccandi excedimus, auferetur a nobis etiam zelus Dei, nec ultra irascitur. Visitans iniquitatem, etc. ORIG. Reddens peccata patrum in filios, etc. Aiunt hæretici quod non boni Dei sermo sit, qui pro peccatis alterius alterum dicat plecti; Deum tamen legis justum dicunt, nec possunt ostendere quomodo injustus sit, si alium alio peccante punit. Sed interior homo noster aut dicitur habere Deum Patrem, si secundum Deum vivit; aut diabolum, si voluntatem illius facit; unde Joan. 8: Vos de patre diabolo estis, et desideria patris vestri facere vultis. Sicut ergo semen Dei in nobis est, cum verbum Dei servantes non peccamus, secundum illud I Joan. 3, Qui ex Deo est, non peccat, quia semen Dei manet in eo; ita cum a diabolo suademur ad peccandum, semen ejus suscipimus; cum facimus quod suadet, jam genuit nos, nascimur enim ejus filii per peccatum. Sed quia fere sine adjutorio non peccamus, sicut adulterium nemo solus committit, necesse est adulteram consortem fieri, et si non plures, necesse est aliquem vel aliquam ministerio sceleris adjungi: qui omnes, velut unus ex altero, secundum persuasionis ordinem, generati, ex diabolo progeniem ducunt; velut in traditione Domini diabolus intravit in cor Judæ, et primum filium peccati genuit, qui solus hoc facere non potuit; abiit ergo ad Scribas et Pharisæos et pontifices; nascitur ergo ex Juda generatio tertia, et quarta peccati. Videamus ergo quomodo peccata patrum reddit Deus in filios in tertiam et quartam progeniem, et non in ipso. De patribus enim nihil dicitur. Diabolus ergo, quia jam peccandi modum excessit, tanquam vestimentum concretum in sanguine non erit mundus in hoc sæculo; non flagellatur pro peccato; omnia enim ei servantur in futurum. unde Matth. 8.: Quid venisti ante tempus torquere nos? Redduntur autem peccata in filios quos genuit per peccatum, qui in carne positi flagellantur. Non vult Deus mortem peccatoris, sed ut magis convertatur et vivat Ezech. 33.. Misericors ergo reddit peccata patrum in filios, quia diabolus et angeli ejus, qui etiam peccati patres efficiuntur, indigni sunt quod in præsenti corripiantur: filii eorum, et qui per ipsos ad societatem peccati asciti sunt, recipiunt in præsenti quod gesserunt, ut, purgati, diabolo in pœna socii non efficiantur. Unde psalmo 88: Visitabo in virga iniquitates eorum, etc., misericordiam autem meam non auferam ab eis. Deus enim zelans est, et animam quam sibi despondet in fide non vult in contaminatione peccati permanere, sed cito purgari. Si autem noluerit purgari, in interitu eorum ridebit, dicens eis Matth. 25: Discedite a me, maledicti, in ignem æternum, etc. Sciamus ergo nos in præsenti corripi, ut in futuro quiescamus. Unde: Cum castigamur, a Domino corripimur, ne cum hoc mundo damnemur. ID. In hoc sermone solent nos hæretici suggillare, quod non sit boni Dei sermo, qui pro peccatis alterius alium judicat. Sed qui Deum legis mandantem hæc dicent non bonum, justum tamen dicunt: nec ipsi quidem possunt ostendere quomodo justitiæ videatur convenire si alio peccante alius puniatur. ISID. Primum mandatum prohibet subreptionem; secundum, errorem; tertium interficit sæculi amorem; quartum, impietatem; quintum, crudelitatem; sextum, fornicationem; septimum, rapacitatem; octavum perimit falsitatem; nonum, mundi cupiditatem; decimum, adulterii cogitationem. Et notandum quod sicut decem plagis percutiuntur Ægyptii, sic decem præceptis scribuntur tabulæ, quibus populus Dei regatur et dæmones occidantur. In duabus enim tabulis scripta est lex propter duo Testamenta significanda: vel quia sunt præcepta duo dilectionis Dei et proximi, in quibus tota lex pendet et prophetæ Matth. 22.. In una enim tria præcepta, quæ ad dilectionem Dei pertinent; in altera vero septem, quæ ad societatem proximi. Lapideæ vero fuerunt tabulæ, quia cor Judæorum erat lapideum et insensibile, durum et stolidum; unde Ezech. 36: Auferam cor lapideum, et dabo eis cor carneum. Et Apostolus ait II Cor. 3.: Non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus, quæ sentiant scilicet et intelligant.

2 Chronicles 6:13Siquidem fecerat Salomon basim æneam, et posuerat eam in medio basilicæ, habentem quinque cubitos longitudinis, et quinque cubitos latitudinis, et tres cubitos altitudinis: stetitque super eam, et deinceps flexis genibus contra universam multitudinem Israël, et palmis in cælum levatis,

2 Chronicles 29:29Cumque finita esset oblatio, incurvatus est rex, et omnes qui erant cum eo, et adoraverunt.

Ezra 9:5et in sacrificio vespertino, surrexi de afflictione mea, et scisso pallio et tunica, curvavi genua mea, et expandi manus meas ad Dominum Deum meum. + 9.5 Curvavi genua, etc. Paravit se per compunctionem cordis, et affectionem corporis, ut dignus efficeretur auditu supernæ pietatis: et in hæc verba orationis prorumpit. Curvat autem genua, expandit manus, et fundit preces in tempore sacrificii vespertini, sciens esse gratius quod fit in spiritu humilitatis et in animo contrito, quam quod carnibus et sanguine pecudum offertur.

Psalms 72:9Posuerunt in cælum os suum, et lingua eorum transivit in terra. + 72.9 In cœlum. ID. Ac si dii essent; vel, contra Deum, quem blasphemant, dicentes: Deum vel nescire sua mala, vel non punire. Lingua transivit super terram, etc. ID. Quæ ultra mensuram humanitatis loquitur, etc., usque ad sed transit lingua eorum humanam fragilitatem. 1

Psalms 100:3Non proponebam ante oculos meos rem injustam; facientes prævaricationes odivi; non adhæsit mihi + 100.3 Non proponebam. CASS. Innocentiam per partes exponit. Primo, quia nihil habet cum malis, dicit: Non proponebam, usque, oculi mei. Post quod pars ei cum justis, et quod versutias diaboli de corde fugat, ibi, in matutinis. AUG. Non proponebam. Quasi: Perambulabam in innocentia: hac utique dicit totus Christus, quod non proponebam, id est, non diligebam rem injustam. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 95:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 95:5Psalmorum 95Psalmorum 95:7 →