Psalmorum 95:9
adorate Dominum in atrio sancto ejus. Commoveatur a facie ejus universa terra; + 95.9 Adorate Dominum in atrio, etc. Id est, in Ecclesia catholica, vel per atria, prophetiam; per atrium Evangelium. Commoveatur. Omnibus admonitis moveri optat. Quasi diceret, introite et adorate vos, boni. Terra autem, etc. Universa terra. CASS. Non pars aliqua; ne quis ergo dicat: Ecce hic Christus, ecce illic, subdit, Etenim correxit orbem terræ, etc. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
When your fathers tempted me, proved me, and saw my work.
In Context
8afferte Domino gloriam nomini ejus. Tollite hostias, et introite in atria ejus; 1
Cross References
Deuteronomy 6:16Non tentabis Dominum Deum tuum, sicut tentasti in loco tentationis. + 6.16 Non tentabis Dominum Deum. Deum tentat, qui habens quod faciat, sine ratione se committit periculo, experiens utrum possit liberari a Deo.
Matthew 11:20Tunc cœpit exprobrare civitatibus, in quibus factæ sunt plurimæ virtutes ejus, quia non egissent pœnitentiam: + 11.20 Tunc. Qui hactenus Judæos communiter increpavit, nunc nominatim civitates exprimit, quæ frequenter audita doctrina et visis tot signis credere noluerunt, quibus non optat mala, sed prædicit ventura
1 Corinthians 10:9Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt. + 10.9 Neque tentemus Christum. Nota Christum Deum quem tentaverunt Judæi, et ideo a serpentibus perierunt, donec serpens æneus erectus est, quem qui intuebantur, a morsibus sanabantur.