Psalmorum 96:10
Qui diligitis Dominum, odite malum: custodit Dominus animas sanctorum suorum; de manu peccatoris liberabit eos. + 96.10 Custodit Dominus. AUG. Si cum cœperis odisse malignum, subsequantur persecutiones, ne timeas, quia custodit Dominus animas sanctorum suorum, de quibus tollendis est ultimum genus persecutionis. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
11Lux orta est justo, et rectis corde lætitia. 1
Cross References
Psalms 2:8Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ. + 2.8 Postula. AUG. Ad susceptionem hominis pertinet: quæ pro salute hominum facta, secundum quam interpellat pro nobis. Hæreditatem. CASS. Hæreditas ab hero, quod in ea potestate libera dominetur. 1
Psalms 9:8et Dominus in æternum permanet. Paravit in judicio thronum suum, 1
Psalms 46:10Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham, quoniam dii fortes terræ vehementer elevati sunt.] + 46.10 Principes populorum. CASS. Primitivi omnium gentium convenerunt credendo in Christo, quia, expulsis Judæis, gentes in filios Abrahæ succedunt, habentes promissionem, quia Judæi superbierunt. HIER., CASS. Vel dii fortes, Apostoli scilicet, quos neque mors, neque vita separabit a charitate Christi. Elevati, miraculis et doctrina.
Psalms 59:13Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis. 1
Psalms 93:1Psalmus ipsi David, quarta sabbati. [Deus ultionum Dominus; Deus ultionum libere egit. + 93.1 Psalmus David AUG. Infirmis, qui et murmurant corde, etc., usque ad totus docens patientiam. Quarto sabbati, quo die fecit Deus luminaria, etc., usque ad unde monet ad patientiam. 1