Psalmorum 96:8
Audivit, et lætata est Sion, et exsultaverunt filiæ Judæ propter judicia tua, Domine. + 96.8 Adorate. ID. Cessat ergo adoratio angelorum, sed adorant. Ipsi mali angeli volunt adorari, boni adorant, nec se permittunt adorari. Vel saltem hoc exemplo idololatriæ cessent. Audivit et lætata. CASS. Secundo post restaurationem terræ omnimoda exsultatio, etc., usque ad ut de Cornelio fratres gavisi sunt quem Petrus baptizavit. Et exsultaverunt. AUG. Audierunt apostoli, qui erant in Judæa fratres, quia gentes receperunt verbum Dei, et lætati sunt et magnificabant Deum. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Give unto the LORD the glory due unto his name: bring an offering, and come into his courts.
In Context
Cross References
Psalms 29:2[Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, nec delectasti inimicos meos super me. 1
Psalms 72:10Ideo convertetur populus meus hic, et dies pleni invenientur in eis. + 72.10 Ideo convertetur. CAS. Exponens Asaph, etc., usque ad revertetur ad eam. Hic. AUG. In hac sententia in qua modo sum. Dies pleni invenientur in eis. HIERON. Perfecti inveniuntur, etsi modo non appareat. CAS. Vel, dies pleni sunt, quando Christus venit: hi ergo sunt in Judæis, qui Christum noverunt. 1
Psalms 108:3Locuti sunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me: et expugnaverunt me gratis. + 108.3 Gratis. AUG. Sicut piis per se placet æquitas, sic impiis iniquitas. 1
Isaiah 60:6Inundatio camelorum operiet te, dromedarii Madian et Epha; omnes de Saba venient, aurum et thus deferentes, et laudem Domino annuntiantes. + 60.6 Camelorum. Camelus animal est gibbosum et oneriferum. Hi sunt divites onus divitiarum et peccatorum gibbum portantes. Dromedarii. Dromedarius vel dromas, utrumque enim dicitur: est enim animal camelo minus, sed velocius, in quo figurantur gentes velociter ad fidem currentes. Madian et Epha. Regiones trans Arabiam camelis et dromedariis abundantes, etc., usque ad quæ per thus figuratur, Domino obtulerunt.
Malachi 1:11Ab ortu enim solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur: et offertur nomini meo oblatio munda, quia magnum est nomen meum in gentibus, dicit Dominus exercituum.