Psalmorum 97:1
Psalmus ipsi David. [Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit. Salvavit sibi dextera ejus, et brachium sanctum ejus. + 97.1 Psalmus David. CASS. Tertius psalmus eorum qui de utroque adventu agunt: in quibus est causa spei per misericordiam primi adventus, et timoris per judicium secundi: hæc, etsi sæpe iterentur, tamen semper nova pro verborum et sententiarum varia descriptione. Cantate Domino. CASS. Primo ait de ostensione salvatricis dexteræ. Salvavit. AUG. Majus est quod totum orbem a morte æterna erexit, quam quod mortuos suscitavit. Sibi. Multi salvantur corporaliter, sed sibi, non ei: qui accepta corporali sanitate lasciviunt, sed qui per fidem intus sanantur, ei sanantur, vel se salvant. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The LORD reigneth; let the earth rejoice; let the multitude of isles be glad thereof.
In Context
Cross References
Psalms 2:11Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore. 1
Psalms 96:10Qui diligitis Dominum, odite malum: custodit Dominus animas sanctorum suorum; de manu peccatoris liberabit eos. + 96.10 Custodit Dominus. AUG. Si cum cœperis odisse malignum, subsequantur persecutiones, ne timeas, quia custodit Dominus animas sanctorum suorum, de quibus tollendis est ultimum genus persecutionis. 1
Psalms 98:4et honor regis judicium diligit. Tu parasti directiones; judicium et justitiam in Jacob tu fecisti. + 98.4 In Jacob. AUG. Non solum patriarcha, sed populo, quem significat. Tu fecisti. Hæc, quæ alius non posset. 1
Isaiah 11:11Et erit in die illa: adjiciet Dominus secundo manum suam ad possidendum residuum populi sui, quod relinquetur ab Assyriis, et ab Ægypto, et a Phetros, et ab Æthiopia, et ab Ælam, et a Sennaar, et ab Emath, et ab insulis maris. + 11.11 Residuum. ID. Apostolus: Reliquiæ salvæ fient. Tradunt enim historiæ quod apostoli toto orbe diffusi prædicaverunt Evangelium: et quidem Persas, Indosque penetraverunt, ut Æthiopia manum daret Deo.
Isaiah 41:5Viderunt insulæ, et timuerunt; extrema terræ obstupuerunt: appropinquaverunt, et accesserunt. + 41.5 Viderunt insulæ. ID. Id est gentes in circumitu, etc., usque ad et confortavit eum clavis præceptorum, ut in timore Domini permaneret.
Isaiah 42:10[Cantate Domino canticum novum, laus ejus ab extremis terræ, qui descenditis in mare, et plenitudo ejus; insulæ, et habitatores earum. + 42.10 Novum. In novitate Spiritus, non in vestustate litteræ; nec solum in Veteri Testamento, sed etiam in Novo. Qui descenditis in mare. ID.. Prius piscatores piscium, post hominum; unde ad litteram: multa maria transierunt.