Psalmorum 98:2
Dominus in Sion magnus, et excelsus super omnes populos. + 98.2 Dominus in Sion. ID. Si non intelligis quid est super Cherubim, hoc vide, quia in Sion magnus. Sion est anima quæ Deum speculatur. In Sion magnus. CASS. Quis Dominus, exponit: In Sion natus. Magnus, ne pro passione vilescat. Vel, tamen Dominus magnus in Sion Judæorum, et super populos gentium. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 45:21Annuntiate, et venite, et consiliamini simul. Quis auditum fecit hoc ab initio, ex tunc prædixit illud? numquid non ego Dominus, et non est ultra deus absque me? Deus justus, et salvans non est præter me. + 45.21 Consiliamini. Ut omnes per mundum euntes idem annuntietis. Hinc enim simul symbolum composuerunt de Trinitate et unitate, de communione Ecclesiæ, de generali resurrectione. Prædixi illud. Gentes esse salvandas, sed idolum nihil esse: quando locutus sum Abrahæ, vel quando legem dedi.
Isaiah 46:13Prope feci justitiam meam, non elongabitur, et salus mea non morabitur. Dabo in Sion salutem, et in Israël gloriam meam.]
Isaiah 52:7[Quam pulchri super montes pedes annuntiantis et prædicantis pacem; annuntiantis bonum, prædicantis salutem, dicentis Sion: Regnabit Deus tuus ! + 52.7 Quam pulchri. ID. De eo qui supra dixerat: Ego ipse qui loquebar ecce adsum, testatur propheta quod ipse supra montes Evangelium prædicavit. Annuntiantis, Christi, per semetipsum, per apostolos, quibus ait: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis Joan. 14.. Super quos Dominus sedens prædicabat: Ipsi etiam pedes Christi, prædicationem ejus portando.
Isaiah 62:2Et videbunt gentes justum tuum, et cuncti reges inclytum tuum; et vocabitur tibi nomen novum, quod os Domini nominabit. + 62.2 Nomen novum. ID. Mos est Hebræis ex novis rebus nova nomina imponere, etc., usque ad similiter prius Simon, postea Petrus.
Matthew 28:19euntes ergo docete omnes gentes: baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti: + 28.19 Euntes. Qui jam in lucem venit, quod hactenus quibusdam de causis dubium hominibus fuerat. Docete. Congruus ordo. Primo enim docendus est auditor. Deinde fidei sacramentis imbuendus, tunc ad servanda mandata instruendus. Quia nisi prius anima fidem recipiat, non est dandus baptismus, nec valet mundari, si post non insistat bonis operibus.