The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 98 › Psalmorum 98:3

Psalmorum 98:3

Confiteantur nomini tuo magno, quoniam terribile et sanctum est, + 98.3 Magno. AUG. Parvum erat quando irascebantur, id est, paucis diffamatum, sed jam in omni terra dilatatum. Terribile. ID. Quia etsi crucifixus prædicatur, judex venturus, et non errabit in judicio. Et honor regis. CASS. Exponit quomodo debent confiteri. Honor regis, est gloriosa prædicatio, judicium discretionem exigit; non levi voluntate colendus est, sed fixa deliberatione, quod ab ipso est; unde subdit: Tu parasti directiones. Vel honor regis est damnatio nocentium, unde regis gloria augetur. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

He hath remembered his mercy and his truth toward the house of Israel: all the ends of the earth have seen the salvation of our God.

In Context

2Dominus in Sion magnus, et excelsus super omnes populos. + 98.2 Dominus in Sion. ID. Si non intelligis quid est super Cherubim, hoc vide, quia in Sion magnus. Sion est anima quæ Deum speculatur. In Sion magnus. CASS. Quis Dominus, exponit: In Sion natus. Magnus, ne pro passione vilescat. Vel, tamen Dominus magnus in Sion Judæorum, et super populos gentium. 1

4et honor regis judicium diligit. Tu parasti directiones; judicium et justitiam in Jacob tu fecisti. + 98.4 In Jacob. AUG. Non solum patriarcha, sed populo, quem significat. Tu fecisti. Hæc, quæ alius non posset. 1

Read all of Psalmorum 98

Cross References

Leviticus 26:42Et recordabor fœderis mei, quod pepigi cum Jacob, et Isaac, et Abraham. Terræ quoque memor ero: + 26.42 Quod pepigi cum Jacob. ISICH. Nota quod temporis et generis ordinem mutavit, etc., usque ad conjunguntur vero tanquam cognata et convenientia. Terræ quoque memor ero. ISICH. Scripturæ scilicet, quam mandabo ejectis Judæis, qui eam prævaricati sunt vel prævaricabantur, et prave interpretabantur.

Psalms 98:2Dominus in Sion magnus, et excelsus super omnes populos. + 98.2 Dominus in Sion. ID. Si non intelligis quid est super Cherubim, hoc vide, quia in Sion magnus. Sion est anima quæ Deum speculatur. In Sion magnus. CASS. Quis Dominus, exponit: In Sion natus. Magnus, ne pro passione vilescat. Vel, tamen Dominus magnus in Sion Judæorum, et super populos gentium. 1

Isaiah 45:22Convertimini ad me, et salvi eritis, omnes fines terræ, quia ego Deus, et non est alius.

Isaiah 52:7[Quam pulchri super montes pedes annuntiantis et prædicantis pacem; annuntiantis bonum, prædicantis salutem, dicentis Sion: Regnabit Deus tuus ! + 52.7 Quam pulchri. ID. De eo qui supra dixerat: Ego ipse qui loquebar ecce adsum, testatur propheta quod ipse supra montes Evangelium prædicavit. Annuntiantis, Christi, per semetipsum, per apostolos, quibus ait: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis Joan. 14.. Super quos Dominus sedens prædicabat: Ipsi etiam pedes Christi, prædicationem ejus portando.

Micah 7:20Dabis veritatem Jacob, misericordiam Abraham, quæ jurasti patribus nostris a diebus antiquis.]

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 98:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 98:2Psalmorum 98Psalmorum 98:4 →