Psalmorum 98:5
Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate scabellum pedum ejus, quoniam sanctum est. + 98.5 Exaltate. CASS. Secunda pars monet adorare eum, quia patres ejus fuerunt. Quasi, quia hæc facit nobis, ergo Exaltate. Scabellum. AUG. Terra scabellum vedum ejus dicit Scriptura, etc., usque ad in cujus honore scabellum adorat. Pedum. CASS. Pedes, indefecta stabilitas deitatis. Sanctum. Ut discernas corpus a deitate, etsi una persona. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Sing unto the LORD with the harp; with the harp, and the voice of a psalm.
In Context
Cross References
1 Chronicles 15:28Universusque Israël deducebant arcam fœderis Domini in jubilo, et sonitu buccinæ, et tubis, et cymbalis, et nablis, et citharis concrepantes.
2 Chronicles 29:25Constituit quoque Levitas in domo Domini cum cymbalis, et psalteriis, et citharis secundum dispositionem David regis, et Gad videntis, et Nathan prophetæ: siquidem Domini præceptum fuit per manum prophetarum ejus.
Psalms 147:7Emittet verbum suum, et liquefaciet ea; flabit spiritus ejus, et fluent aquæ. + 147.7 Emittet verbum suum, et liquefaciet eam. CASS. Verbo namque Dei veniente, nec frigus, nec obscuritas, nec duritia desperare potest. Salubriter enim liquefiunt, et fluenta spiritualis beneficii profundunt aliis unde bibant, juxta illud: Omnes sitientes, venite ad aquas Isa. 55.. 1
Revelation 5:8Et cum aperuisset librum, quatuor animalia, et viginti quatuor seniores ceciderunt coram Agno, habentes singuli citharas, et phialas aureas plenas odoramentorum, quæ sunt orationes sanctorum: + 5.8 Ceciderunt coram agno. Humilia de se senserunt, quod ipsum imitantur, unde sequitur. Habentes singuli citharas. Mortificationes vitiorum et concupiscentiarum. In cithara lignum et chordæ: per lignum crux Christi, per chordas caro sanctorum, quæ tenditur in ligno, dum diversis tormentis eumdem sonum reddentes crucem Christi imitantur.