The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 98 › Psalmorum 98:6

Psalmorum 98:6

Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus, et Samuel inter eos qui invocant nomen ejus: invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos; + 98.6 Moyses. CASS. Sacerdos, quia si non hostias, populi vota obtulit, et pro populo supplicavit. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

With trumpets and sound of cornet make a joyful noise before the LORD, the King.

In Context

5Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate scabellum pedum ejus, quoniam sanctum est. + 98.5 Exaltate. CASS. Secunda pars monet adorare eum, quia patres ejus fuerunt. Quasi, quia hæc facit nobis, ergo Exaltate. Scabellum. AUG. Terra scabellum vedum ejus dicit Scriptura, etc., usque ad in cujus honore scabellum adorat. Pedum. CASS. Pedes, indefecta stabilitas deitatis. Sanctum. Ut discernas corpus a deitate, etsi una persona. 1

7in columna nubis loquebatur ad eos. Custodiebant testimonia ejus, et præceptum quod dedit illis. + 98.7 Columna. CASS. Fortitudo et decor domus. In hac specie loquebatur, quæ nuntiabat Ecclesiam, vel carnem, sed tunc in nube, modo aperte per Filium: Nubis loquebatur ad eos. ID. Ad eos ergo tunc in nube, qui jam nobis loquitur in scabello, id est, in carne assumpta aperte. Testimonia ejus et præcepta. ID. Testimonium est per signa aliqua præcedentis rei posita significatio: unde sæpe in lege dicitur: Hoc erit vobis in testimonium. Præcepta sunt sicut præcepta legis per Moysen data. 1

Read all of Psalmorum 98

Cross References

Numbers 10:1Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:

2 Chronicles 5:12tam Levitæ quam cantores, id est, et qui sub Asaph erant, et qui sub Eman, et qui sub Idithun, filii et fratres eorum vestiti byssinis, cymbalis, et psalteriis, et citharis concrepabant, stantes ad orientalem plagam altaris: et cum eis sacerdotes centum viginti canentes tubis. + 5.12 Vestiti byssinis. Per stolas byssinas candida munditiæ corporalis castitas designatur: hac induuntur omnes qui Dei officio assistunt, et laudes ei ore, moribus, et actu concrepant. Cymbala enim oris confessionem, psalteria mortalitatem, citharæ carnis mortificationem, et bonæ actionis strenuitatem, viginti quatuor chordis, id est propheticis et apostolicis doctrinis instructæ significant. Sacerdotes. Vel doctores scilicet per centenarium et vicenarium expressi, quia legislator hoc numero suorum summam annorum complevit, et in die Pentecostes eodem numero credentes Spiritus paracleti gratiam acceperunt.

2 Chronicles 29:27Et jussit Ezechias ut offerrent holocausta super altare: cumque offerrentur holocausta, cœperunt laudes canere Domino, et clangere tubis, atque in diversis organis quæ David rex Israël præparaverat, concrepare.

Psalms 81:2Usquequo judicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis? + 81.2 Usquequo. AUG. Hæc est vox discernentis: misit legem et Prophetas, et restitistis, sed quousque? Num usque ad adventum misi Prophetas, et injuriis affecistis, vel interfecistis, vel hoc agentibus consensistis? Sed cum hæc agentibus nec loqui dignum sit, vos qui tacuistis, et imitari eos voluistis, usquequo judicatis iniquitatem et facies peccatorum sumitis? Num et hæres occidendus est, qui pro vobis venit, qui pro vobis sine patre esse voluit ut pupillus? qui propter vos esurivit et sitivit, ut egenus, qui propter vos pauper factus est, cum esset dives. 1

Revelation 19:16Et habet in vestimento et in femore suo scriptum: Rex regum et Dominus dominantium. + 19.16 Et habet in vestimento. Vel in cordibus fidelium qui sunt vestimentum Filii, scriptum est: Rex regum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 98:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 98:5Psalmorum 98Psalmorum 98:7 →