The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 98 › Psalmorum 98:8

Psalmorum 98:8

Domine Deus noster, tu exaudiebas eos; Deus, tu propitius fuisti eis, et ulciscens in omnes adinventiones eorum. + 98.8 Propitius fuisti eis. AUG. Non dicitur nisi peccatis, propitius ignoscendo, propitius et ulciscendo, ecce etsi tanti essent isti, aliquid tamen habebant peccati; unde addit, in omnes adinventiones. Ulciscens. Ne humana elatio subriperet; unde: Datus est mihi stimulus carnis meæ II Cor. 12. Adinventiones. Alias affectiones. AUG. Quas solus Deus noverat in cordibus eorum; unde pœna eis pati eos cum quibus erant, pro quorum peccatis quasi suis dolebant per charitatem. Non enim fuit, ut a plerisque putatur, Moysi pœna non intrare in terram promissionis in quam et miseri intraverunt; sed figura, quod qui sub lege essent, et sub gratia esse nollent, non intrarent in requiem. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Let the floods clap their hands: let the hills be joyful together

In Context

7in columna nubis loquebatur ad eos. Custodiebant testimonia ejus, et præceptum quod dedit illis. + 98.7 Columna. CASS. Fortitudo et decor domus. In hac specie loquebatur, quæ nuntiabat Ecclesiam, vel carnem, sed tunc in nube, modo aperte per Filium: Nubis loquebatur ad eos. ID. Ad eos ergo tunc in nube, qui jam nobis loquitur in scabello, id est, in carne assumpta aperte. Testimonia ejus et præcepta. ID. Testimonium est per signa aliqua præcedentis rei posita significatio: unde sæpe in lege dicitur: Hoc erit vobis in testimonium. Præcepta sunt sicut præcepta legis per Moysen data. 1

9Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate in monte sancto ejus, quoniam sanctus Dominus Deus noster.]

Read all of Psalmorum 98

Cross References

Psalms 47:1Psalmus cantici. Filiis Core, secunda sabbati. + 47.1 Psalmus vel laus cantici filiis Core secunda, etc. AUG. Primo die, fecit Deus lucem, etc., usque ad de qua hic cantatur filiis Core. CASS. De fundatione civitatis, quam commendative describit. AUG. Commendat civitatem, etc., usque ad a stabilitate æterna. 1

Psalms 65:13Introibo in domum tuam in holocaustis; reddam tibi vota mea + 65.13 Introibo. CAS. Ecce quæ bona contra præcedentia mala, ut roboret. In holocaustis. Id est, ut me offeram conspectui tuo, etc., usque ad sed se quod charius est substraxit. 1

Psalms 89:13Convertere, Domine; usquequo? et deprecabilis esto super servos tuos. + 89.13 Convertere. Quasi aversa sit facies ejus a tribulatis. Usquequo. Alias aliquantulum. CASS. Non ex toto, quæ magis prodest, si aliqua tribulatio semper monet nos. 1

Isaiah 55:12Quia in lætitia egrediemini, et in pace deducemini; montes et colles cantabunt coram vobis laudem, et omnia ligna regionis plaudent manu. + 55.12 Montes, scilicet animæ sanctorum quæ pro varietate virtutum montes appellantur et colles.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 98:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 98:7Psalmorum 98Psalmorum 98:9 →