The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 99 › Psalmorum 99:2

Psalmorum 99:2

[Jubilate Deo, omnis terra; servite Domino in lætitia. Introite in conspectu ejus in exsultatione. + 99.2 Introite in conspectu. Magnum est in conspectu tanti gaudere. Introite. CASS. Secundo intraturis secundum genus confessionis; nec dubitetur, quia misericordia est ei. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The LORD is great in Zion; and he is high above all the people.

In Context

1Psalmus in confessione. + 99.1 Psalmus in confessione. Confessio gemina est; una est laudis, altera peccatorum. Confessio laudis convenit perfectis, confessio peccatorum incipientibus; unde in hoc psalmo propheta monet ad confessionem. CASS. Docet hic psalmus, et Deum incessanter laudare, et peccata nostra incessanter plangere: quia nec in malis est desperandum, nec in bonis debet animus esse elevatus. Primo perfectis præcipuum genus confessionis, id est laudem, indicit. Jubilate. AUG. Si vox jubilat exterius, etc., usque ad et quo ordine et quam mirifice fecit. Omnis terra. Ad laudem monens. Non unum angulum terræ hortatur: sed sicut ubique novit seminatam benedictionem, ita undique exigit jubilationem. Servite in lætitia. AUG. Hæc servitus non est amaritudinis, nec indignationis, sed felicitatis et libertatis. Servum ergo te faciat charitas, quia liberum te fecit veritas. Unde Dominus: Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei eritis: et cognoscetis veritatem, et veritas vos liberabit Joan. 8.. In lætitia. Quia liberati; non murmurantes, ut in deserto: unde præmium subdit. 1

3Scitote quoniam Dominus ipse est Deus; ipse fecit nos, et non ipsi nos: populus ejus, et oves pascuæ ejus. 1

Read all of Psalmorum 99

Cross References

Psalms 47:3Fundatur exsultatione universæ terræ mons Sion; latera aquilonis, civitas regis magni. + 47.3 Fundatur exsultatione. HIER. Quasi dicat, quæ prius maledictionibus subjecta, etc., usque ad ipse est Christus, qui per universam Ecclesiam gaudia dilatat. Mons Sion latera. AUG. Quicunque alicui hærent, latera ejus dicuntur, etc., usque ad item ab aquilone pandetur omne malum, etc. 1

Psalms 48:1In finem, filiis Core. Psalmus. + 48.1 In finem, psalmus, etc. CASS. Agit Propheta de amatoribus mundi, et Christo redemptore, non illorum, sed contemptorum mundi, ut dejectus in mundo non appretietur elatos. AUG. Qui colunt Deum, etc., usque ad attentos facit ad nova et ad ingentia. 1

Psalms 66:7Terra dedit fructum suum: benedicat nos Deus, Deus noster ! + 66.7 Terra dedit fructum suum. HIER. Mariæ Christum, etc., usque ad: Sed non illa sola hoc debet, imo, Benedicat etiam nos. Deus, Deus noster. Ibid. Ter trinitas, eum, unitas. Et metuant eum. CAS. Metus inter beneficia postulatur, ut credita caute custodiantur: Timor Dei incipit, et consummat; qui timere novit, amare non desinit. 1

Psalms 97:9a conspectu Domini: quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terrarum in justitia, et populos in æquitate.] + 97.9 Orbem terrarum. Omnes terrenos. In justitia. AUG. Quia non meruerunt misericordiam. Populos. CASS. Fideles de Judæis et gentibus, qui capient æqua meritis.

Isaiah 12:6Exsulta et lauda, habitatio Sion, quia magnus in medio tui Sanctus Israël.]

Daniel 4:34Nunc igitur, ego Nabuchodonosor laudo, et magnifico, et glorifico regem cæli: quia omnia opera ejus vera, et viæ ejus judicia, et gradientes in superbia potest humiliare.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 99:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 99:1Psalmorum 99Psalmorum 99:3 →