Apocalypsis 1:10
fui in spiritu in dominica die, et audivi post me vocem magnam tamquam tubæ, + 1.10 In Dominica die. Solet rerum qualitas ex tempore notari, ut Abraham in fervorem fidei, angelum in meridie vidit; Loth in perditionem Sodomæ vespere; Adam post meridiem audivit vocem Domini; Salomon, non reservaturus, sapientiam nocte suscepit. Audivi post me vocem. Post se audivit, quia dum de præsentibus eductus in anteriora veræ contemplationis se extenderet, etiam alios respicere admonitus est; vel: post se audit, quia a lege et prophetis prædictum est hoc, id enim intelligit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
I was in the Spirit on the Lord’s day, and heard behind me a great voice, as of a trumpet,
In Context
Cross References
Matthew 22:43Ait illis: Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens:
John 20:26Et post dies octo, iterum erant discipuli ejus intus, et Thomas cum eis. Venit Jesus januis clausis, et stetit in medio, et dixit: Pax vobis.
Acts 20:7Una autem sabbati cum convenissemus ad frangendum panem, Paulus disputabat cum eis profecturus in crastinum, protraxitque sermonem usque in mediam noctem. + 20.7 Una autem sabbati. Nomen diei dicitur, ut sit præparatio virtutis faciendæ et dicendæ. BED. Cœnaculum, altitudo charismatum. Nox, obscuritas Scripturarum, etc., usque ad subjunxit: Hæc autem sunt duo Testamenta.
2 Corinthians 12:2Scio hominem in Christo ante annos quatuordecim, sive in corpore nescio, sive extra corpus nescio, Deus scit, raptum hujusmodi usque ad tertium cælum. + 12.2 Scio hominem. Quasi de alio, et res dicitur, et jactantia vitatur. Sive in corpore, sive, etc. Hoc ignoravit Apostolus, utrum quando raptus est, in corpore fuerit anima, an omnino de corpore exierit, adeo ut mortuum corpus jaceret, an secundum modum alium quemdam viventis corporis ubi anima fuerit, mens ejus ad videnda vel audienda ineffabilia illius visionis accepta sit. Et quia hoc incertum erat, ideo forsitan dixit, sive in corpore, sive extra. Raptum. Contra naturam elevatum. Usque ad tertium cœlum. Id est, ad cognitionem Deitatis. Primum cœlum est æreum; secundum, firmamentum; tertium spirituale, ubi angeli et sanctæ animæ Dei fruuntur contemplatione.
Revelation 10:3et clamavit voce magna, quemadmodum cum leo rugit. Et cum clamasset, locuta sunt septem tonitrua voces suas. + 10.3 Quemadmodum cum leo rugit. Vox leonis ostendit ejus virtutem et infert terrorem. Cum leo cauda circa silvam sulcum fecerit et rugit, nulla ferarum audet exire: ita Christus suos in fide concludens, rugit ne aliquis exeat.
Revelation 21:10Et sustulit me in spiritu in montem magnum et altum, et ostendit mihi civitatem sanctam Jerusalem descendentem de cælo a Deo, + 21.10 In montem magnum. Christus est mons, quia munimentum suorum magnum est, quia totum mundum replet, altus, quia insuperabilis. Ostendit mihi civitatem. Et super illum montem ostendit Ecclesiæ fundamentum.