Apocalypsis 1:15
et pedes ejus similes auricalco, sicut in camino ardenti, et vox illius tamquam vox aquarum multarum: + 1.15 Et pedes. Id est ultimi fideles, qui multis concussionibus non retinebunt priorem naturam, sicut aurichalcum, quod sæpe incenditur, et meliorem accipit colorem. In camino ardenti. In alia translatione habetur: aurichalco Libani, per quod ostenditur quod in illa regione ubi Dominus crucifixus est, maxime illa tribulatio est valitura. Et vox illius tanquam vox aquarum multarum. Id est, prædicatio ejus obtinet vim aquæ, quia mundat. Vel, quia hanc vocem receperunt jam multi populi (qui comparantur aquæ propter fluxum) tanto magis vos constare debetis. Vel vox datrix multarum aquarum, id est gratiarum, unde mox sequitur:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 93:4effabuntur et loquentur iniquitatem; loquentur omnes qui operantur injustitiam? + 93.4 Effabuntur. CASS. Exponit eorum peccata, etc., usque ad procedit exaggerando. Loquentur omnes qui operantur, etc. Effabuntur, aliis respondent, AUG. id est, habent quod respondeant, etc., usque ad loquuntur iniqui dicentes Deum non curare hæc. 1
Ezekiel 1:7Pedes eorum, pedes recti, et planta pedis eorum quasi planta pedis vituli: et scintillæ quasi aspectus æris candentis.
Ezekiel 43:2Et ecce gloria Dei Israël ingrediebatur per viam orientalem: et vox erat ei quasi vox aquarum multarum, et terra splendebat a majestate ejus.
Revelation 2:18Et angelo Thyatiræ ecclesiæ scribe: Hæc dicit Filius Dei, qui habet oculos tamquam flammam ignis, et pedes ejus similes auricalco:
Revelation 19:6Et audivi quasi vocem turbæ magnæ, et sicut vocem aquarum multarum, et sicut vocem tonitruorum magnorum, dicentium: Alleluja: quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens. + 19.6 Et audivi quasi vocem, etc. Ostensa lætitia quam habebant sancti de perditione malorum, supponit aliam lætitiam ipsorum quam de salvatione sua (quam dicturus est) habebunt.