Apocalypsis 1:16
et habebat in dextera sua stellas septem: et de ore ejus gladius utraque parte acutus exibat: et facies ejus sicut sol lucet in virtute sua. + 1.16 Stellas. Stellæ sunt episcopi, qui debent aliis lucere verbo et exemplo vitæ, qui etsi peccaverint, stellæ vocantur, secundum quod instituti sunt: quos habet in dextera, id est in potioribus donis, quæ per dexteram significantur. Et ex ore. Id est Dei inspiratione exivit prædicatio, quæ utrumque secat, in Veteri quidem Testamento carnalia opera, in Novo autem concupiscentias; unde de hoc gladio, qui est verbum Dei, scriptum est: Non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. Sicut sol lucet in virtute. Id est in meridie sine nubibus. Vel, sicut ipse Christus in resurrectione; vel, quando fixus erit in æternum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Judges 5:31Sic pereant omnes inimici tui, Domine: qui autem diligunt te, sicut sol in ortu suo splendet, ita rutilent.]
Isaiah 11:4sed judicabit in justitia pauperes, et arguet in æquitate pro mansuetis terræ; et percutiet terram virga oris sui, et spiritu labiorum suorum interficiet impium. + 11.4 Virga oris sui. ID. Potest per virgam sententia judicii intelligi. In principio enim prædicationis dixit: Pœnitentiam agite, appropinquabit enim regnum cœlorum; et subjunxit: Omnis arbor quæ non facit fructus bonos eradicetur et in ignem mittetur.
Isaiah 49:2Et posuit os meum quasi gladium acutum, in umbra manus suæ protexit me, et posuit me sicut sagittam electam: in pharetra sua abscondit me. + 49.2 Gladium acutum. Non veni pacem mittere, sed gladium Matth. 10., malos scilicet a bonis separans.
Daniel 8:10Et magnificatum est usque ad fortitudinem cæli: et dejecit de fortitudine, et de stellis, et conculcavit eas.
Malachi 4:2Et orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiæ, et sanitas in pennis ejus: et egrediemini, et salietis sicut vituli de armento.
Acts 26:13die media in via vidi, rex, de cælo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen, et eos qui mecum simul erant.