Apocalypsis 1:17
Et cum vidissem eum, cecidi ad pedes ejus tamquam mortuus. Et posuit dexteram suam super me, dicens: Noli timere: ego sum primus, et novissimus, + 1.17 Cecidi. Id est, projeci curam humanitatis ad similitudinem ultimorum fidelium. Tanquam mortuus. Mortuus mundo, vivus Deo, et nil terrenitatis cupiens. Dexteram suam. Scilicet sanctum Spiritum confortantem, id est auxilium suum. Noli timere. Pati pro me tribulationes et mortem, quia ego qui non indigebam propter me, cum sim primus et novissimus, fui mortuus et vivus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 14:13Et ait Moyses ad populum: Nolite timere: state, et videte magnalia Domini quæ facturus est hodie: Ægyptios enim, quos nunc videtis, nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum. + 14.13 Ægyptios enim quos nunc, etc. AUG. quæst. 5 in Exod. Sicut enim vidistis Ægyptios hodie, non apponetis amplius videre eos in æternum tempus. Quomodo autem sunt accipienda hæc ververba, cum viderint postea Isrælitæ Ægyptios? An quia isti qui tunc videbant, non eos ulterius viderunt, quia et illi mortui sunt qui sequebantur, et isti omnes quisque die mortis suæ? Nam posteri eorum viderunt posteros illorum. An, non eos videbitis sicut hodie, intelligendum est, non sicut hodie persequentes et inimicos, ut nulla sit quæstio nec de æterno tempore quod hic posuit, quia etsi videbunt se utrique tempore resurrectionis, non sic ut hodie.
Psalms 139:5Custodi me, Domine, de manu peccatoris, et ab hominibus iniquis eripe me. Qui cogitaverunt supplantare gressus meos: + 139.5 Custodi me, Domine. CASS. De persecutione, quæ fit manu, id est, opere, subdit. Custodi me, quia per multa fallit, quæ nequit præcavere. 1
Isaiah 41:10Ne timeas, quia ego tecum sum; ne declines, quia ego Deus tuus: confortavi te, et auxiliatus sum tibi, et suscepit te dextera Justi mei.
Isaiah 48:12Audi me, Jacob, et Israël, quem ego voco: ego ipse, ego primus, et ego novissimus. + 48.12 Audi me, Jacob. HIER. Eisdem adhuc loquitur, etc., usque ad sed vocatos appellat.
Ezekiel 1:28velut aspectum arcus cum fuerit in nube in die pluviæ. Hic erat aspectus splendoris per gyrum.
Daniel 10:8Ego autem relictus solus vidi visionem grandem hanc: et non remansit in me fortitudo, sed et species mea immutata est in me, et emarcui, nec habui quidquam virium.