The Bible Software
bible.software › Apocalypsis › Apocalypsis 1 › Apocalypsis 1:19

Apocalypsis 1:19

Scribe ergo quæ vidisti, et quæ sunt, et quæ oportet fieri post hæc. + 1.19 Quæ oportet fieri post hæc. In ultimis fidelibus, per quorum exemplum isti multum debent animari.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Write the things which thou hast seen, and the things which are, and the things which shall be hereafter;

In Context

18et vivus, et fui mortuus, et ecce sum vivens in sæcula sæculorum: et habeo claves mortis, et inferni. + 1.18 Sum vivens. Et ideo non terreamini, quia manifeste surrexi, nec amplius moriar. Et habeo. Et ideo non patiar vos tentari supra quam potestis ferre, quia habeo potestatem super diabolum et super membra ejus. Mortis et inferni. Diabolus est mors, quia causa est peccati, id est mortis; ministri ejus sunt infernus, in quibus habet locum.

20Sacramentum septem stellarum, quas vidisti in dextera mea, et septem candelabra aurea: septem stellæ, angeli sunt septem ecclesiarum: et candelabra septem, septem ecclesiæ sunt. + 1.20 Sacramentum. Scilicet mysterium, ubi aliud videtur, et aliud intelligitur. Hæc prima visio est de correptione Ecclesiarum. Angelus allegoriam in parte aperit, ut doceat ubique debere requiri.

Read all of Apocalypsis 1

Cross References

Revelation 4:1Post hæc vidi: et ecce ostium apertum in cælo, et vox prima, quam audivi tamquam tubæ loquentis mecum, dicens: Ascende huc, et ostendam tibi quæ oportet fieri post hæc. + 4.1 Post hæc vidi. In hac secunda visione agit de sedente in throno, et de ornatu ejus, et de agno aperiente librum, id est divinam dispositionem de reparatione humani generis, et de solvente septem sigilla, id est obscuritates, ut cum viderimus Deum tantam intelligentiam Scripturarum impendisse hominibus, grati ei simus, nec pro eo pati formidemus. In cœlo. Id est in Scriptura, quæ est via ad vitam, vel Christus est ostium, cujus mysteria, ante clausa, modo sunt aperta his qui fide et opere sunt cœlum. Tanquam tubæ loquentis mecum. Non dissentientis a rationalitate mea, dando rationes has. Ostendam tibi. Dictis iis quæ jam præterierunt, dicit etiam ea quæ adhuc oportet fieri, utpote in eodem statu quo cœperint, permansura. Vel, post correctionem oportet videre secreta per quæ animentur in prælia. Vel, quæ oportet fieri cito post hæc, id est in ultimis fidelibus. Vel, post hæc fui in spiritu.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Apocalypsis 1:19

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Apocalypsis 1:18Apocalypsis 1Apocalypsis 1:20 →