bible.software › Apocalypsis › Apocalypsis 1 › Apocalypsis 1:2
Apocalypsis 1:2
qui testimonium perhibuit verbo Dei, et testimonium Jesu Christi, quæcumque vidit. + 1.2 Qui testimonium perhibuit. Qui testatur esse vera verba ipsius Christi habita tam de Verbo, id est Divinitate, quam de humanitate Jesu Christi. Verbo Dei. Filius vocatur Verbum Dei, quia per eum manifestatus est in mundo Pater. In his quæ vidit. In his quæ corporaliter vidit, ut passum et mortuum, sola mente, ut fuisse cum Patre ante omnia.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Who bare record of the word of God, and of the testimony of Jesus Christ, and of all things that he saw.
In Context
1Apocalypsis Jesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere servis suis, quæ oportet fieri cito: et significavit, mittens per angelum suum servo suo Joanni, + 1.1 Incipit Joannes apostolus et evangelista, a Christo electus atque dilectus, in tanto amore dilectionis uberior habitus est, ut in cœna super pectus ejus recumberet, et ad crucem astanti soli matrem propriam commendasset, ut quem nubere volentem ad amplexum virginitatis asciverat, ipsi etiam custodiendam virginem tradidisset. Hic itaque cum propter verbum Dei et testimonium Jesu Christi in Pathmos insulam sortiretur exsilium, illic ab eodem Apocalypsis præostensa describitur, ut sicut in principio canonis, id est libri Geneseos, incorruptibile principium prænotatur, ita etiam incorruptibilis finis per virginem in Apocalypsi redderetur, dicens: Ego sum Alpha et Omega, initium et finis. Hic est Joannes, qui sciens supervenisse sibi diem egressionis de corpore, convocatis in Epheso discipulis, descendit in defossum sepulturæ suæ locum, orationeque completa, reddidit spiritum tam a dolore mortis factus extraneus, quam a corruptione carnis noscitur alienus. Cujus tamen Scripturæ dispositio, vel libri ordinatio, ideo a nobis per singula non exponitur, ut nescientibus inquirendi desiderium collocetur et quærentibus laboris fructus, et Deo magisterii doctrina servetur. Argumentum Incipit Apocalypsis Joannis tot habet sacramenta quot verba. Parum dixi, et pro merito voluminis laus omnis inferior est. In verbis singulis multiplices latent intelligentiæ. Apocalypsis Jesu Christi. Præparat auditores, redditque eos benevolos et attentos, sicut et ibi: Joannes septem Ecclesiis quæ sunt in Asia. Quam dedit. Secundum humanitatem Christus accipit eam a Patre et Verbo sibi conjuncto hypostatice, et a Spiritu sancto. Quæ oportet fieri. Quasi dicat: Inevitabile est quin fiant, et utile est ut fiant. Oportet ut servi patiantur tribulationes cito. Cito. Dicit cito, ut seipsos parent, ne sit grave pati. Cito finiendi sunt labores, et præmia danda. Brevis labor, festinata gloria.
3Beatus qui legit, et audit verba prophetiæ hujus, et servat ea, quæ in ea scripta sunt: tempus enim prope est. + 1.3 Beatus. Christus dedit hæc mihi, beatus autem quia me acceperit. Beatus, quia hæc Apocalypsis est Jesu Christi, etc. Qui legit. Id est, narrat aliis quæ audivit: quia plures ab uno legente possunt audire; vel, audient, et in hoc notat auditores, quia plures. Illi soli beati qui audiunt ut mente recondant; et mente recondunt, ut opere compleant; et opere implent, ut vitam æternam possideant. Servat ea. Non enim auditores legis, sed factores justi sunt. Servat ea, qui fidem Christi et Ecclesiæ non violat, et timet minata, et quærit promissa. Vere beatus est iste, quia nec longa mora laboris, et præmia vicina.
Read all of Apocalypsis 1
Cross References
John 3:11amen, amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum non accipitis. + 3.11 Quod scimus loquimur. Id est quia ipse est scientia, locutio et sermo Patris. Et quod vidimus testamur. Quia ipse visio, et verum testimonium et veritas Patris. Quod pluraliter mysterium Trinitatis innuit.
John 19:35Et qui vidit, testimonium perhibuit: et verum est testimonium ejus. Et ille scit quia vera dicit: ut et vos credatis.
Acts 4:20Non enim possumus quæ vidimus et audivimus non loqui. + 4.20 Non enim possumus. Id est, nolumus, vel in naturam versum est (ut angelis confirmatis) non peccare.
Acts 26:16Sed exsurge, et sta super pedes tuos: ad hoc enim apparui tibi, ut constituam te ministrum, et testem eorum quæ vidisti, et eorum quibus apparebo tibi,
1 Corinthians 2:1Et ego, cum venissem ad vos, fratres, veni non in sublimitate sermonis, aut sapientiæ, annuntians vobis testimonium Christi.
1 John 4:14Et nos vidimus, et testificamur quoniam Pater misit Filium suum Salvatorem mundi.
This Verse In Other Editions
Study Apocalypsis 1:2