The Bible Software
bible.software › Apocalypsis › Apocalypsis 1 › Apocalypsis 1:20

Apocalypsis 1:20

Sacramentum septem stellarum, quas vidisti in dextera mea, et septem candelabra aurea: septem stellæ, angeli sunt septem ecclesiarum: et candelabra septem, septem ecclesiæ sunt. + 1.20 Sacramentum. Scilicet mysterium, ubi aliud videtur, et aliud intelligitur. Hæc prima visio est de correptione Ecclesiarum. Angelus allegoriam in parte aperit, ut doceat ubique debere requiri.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The mystery of the seven stars which thou sawest in my right hand, and the seven golden candlesticks. The seven stars are the angels of the seven churches: and the seven candlesticks which thou sawest are the seven churches.

In Context

19Scribe ergo quæ vidisti, et quæ sunt, et quæ oportet fieri post hæc. + 1.19 Quæ oportet fieri post hæc. In ultimis fidelibus, per quorum exemplum isti multum debent animari.

Read all of Apocalypsis 1

Cross References

Malachi 2:7Labia enim sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est.

Matthew 13:11Qui respondens, ait illis: Quia vobis datum est nosse mysteria regni cælorum: illis autem non est datum. + 13.11 Vobis datum est. Nota non solum verba Domini, sed et facta, parabolas esse: id est, signa mysticarum rerum, quæ non intelligebant multi qui foris sunt.

Philippians 2:15ut sitis sine querela, et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis pravæ et perversæ: inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, + 2.15 Nationis pravæ, etc. Id est malorum, qui rectum ordinem depravant et pervertunt. Qui dicuntur natio, quia non sunt renati ex aqua et Spiritu sancto. Sicut luminaria. Bene sanctos luminaribus comparat. Sicut enim stellas cœli non exstinguit nox, sic mentes fidelium adhærentes cœlo sacræ Scripturæ non obscurat mundana iniquitas.

Revelation 1:12Et conversus sum ut viderem vocem, quæ loquebatur mecum: et conversus vidi septem candelabra aurea: + 1.12 Et conversus sum. Et quia audivi vocem, conversus sum, etc. Septem candelabra. Id est septem ecclesias ardentes et illuminatas sapientia divini Verbi. Aurea. Sicut aurum per ignem probatum, percussionibus extensum candelabrum efficitur, sic Ecclesia tribulationibus purgata, tentationum ictibus in longanimitatem extensa consummatur, et hæc si habeat vocem in ore, et non in opere, candelabrum quidem est, sed non aureum.

Revelation 2:1Angelo Ephesi ecclesiæ scribe: Hæc dicit, qui tenet septem stellas in dextera sua, qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum: + 2.1 Et angelo. Id est episcopo scribit, de manu cujus peccata subditorum requirit, et sine cujus consensu subditos judicare non præsumit ipse Joannes. Ephesi Ecclesiæ. Ephesus secundum bene persistentium partem voluntas interpretatur, quorum operibus Deus delectatur, de quibus proponit, ut per horum exemplum (qui lapsi fuerant) corrigantur. Item Ephesus interpretatur consilium, id est indigens consilio, sive lapsus profundus, vel voluntas mea. Septem. Incipit singulares admonitiones, quæ singulæ et universales esse possunt secundum diversa membra cujuslibet ecclesiæ. Non potes sustinere. Vi humanitatis. Vel, non potes sustinere quin emendes vel expellas.

Revelation 2:12Et angelo Pergami ecclesiæ scribe: Hæc dicit qui habet rhomphæam utraque parte acutam: + 2.12 Rhomphæam. Exigit ut isti hunc gladium habeant in electione bonorum et reprobatione malorum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Apocalypsis 1:20

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Apocalypsis 1:19Apocalypsis 1