The Bible Software
bible.software › Apocalypsis › Apocalypsis 1 › Apocalypsis 1:5

Apocalypsis 1:5

et a Jesu Christo, qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum, et princeps regum terræ, qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo, + 1.5 Testis fidelis. Dicit hoc propter desperantes de morte Christi ut illi qui dixerunt: Nos putabamus quod ipse esset redempturus Isræl Luc. 24.. Primogenitus mortuorum. Quasi dicat: Vos non terreat, quia surrexit, et est impassibilis. Vel est primus mortificantium se, quia peccatum non fecit. Princeps regum terræ. Princeps terrenarum potestatum, potens eas removere, et ad utilitatem suorum vel sanctorum permittens impios servire.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And from Jesus Christ, who is the faithful witness, and the first begotten of the dead, and the prince of the kings of the earth. Unto him that loved us, and washed us from our sins in his own blood,

In Context

4Joannes septem ecclesiis, quæ sunt in Asia. Gratia vobis, et pax ab eo, qui est, et qui erat, et qui venturus est: et a septem spiritibus qui in conspectu throni ejus sunt: + 1.4 Septem ecclesiis. Principaliter illis scribit ecclesiis Asiæ, quibus magister erat constitutus, et per simile aliis. Deus dedit Christo, Christus Joanni, Joannes autem ecclesiis, vel per septem, universæ Ecclesiæ. Quia septem universitatem significant, vel quia septiformi spiritu illustrantur. In Asia. Asia est elatio, Ecclesia ergo nunc est in elatione virtutum, vel olim vitiorum. Asia ista non est magna illa tertia pars mundi, sed quædam provincia ubi erant septem civitates, et septem ecclesiæ cum septem episcopis. Gratia vobis. Præparat auditores in salutatione, et reddit eos benevolos et attentos, sicut et in prologo. Qui est et qui erat. Æternaliter. Quamvis autem sit natus ex tempore, jam immutabilis est per humanitatem qui olim fuerat corruptibilis. Talis venturus est, etiamsi mundo non apparet talis. Et a septem spiritibus, qui in conspectu. Spiritus. Idem sonat quod charitas. Unde attribuitur Spiritui remissio peccatorum, et alia dona quæ sunt dona totius Trinitatis, ut intelligamus Trinitatem ex sola dilectione operari. Personam Patris tacet, quia de Deo Creatore nemo mala intellexerat, ponit personam Filii et Spiritus sancti de quibus omnes nascuntur in ecclesiis hæreses. Throni. Throni Dei sunt angeli ejus et sancti homines in quibus nunc sedet Deus et judicat, ne in futuro judicet.

6et fecit nos regnum, et sacerdotes Deo et Patri suo: ipsi gloria et imperium in sæcula sæculorum. Amen. + 1.6 Et fecit nos Deo nostro regnum. Id est potentes vitiis resistere, et sacerdotes, id est pro nobis et pro fratribus nosmetipsos Deo offerentes.

Read all of Apocalypsis 1

Cross References

Deuteronomy 7:8sed quia dilexit vos Dominus, et custodivit juramentum, quod juravit patribus vestris: eduxitque vos in manu forti, et redemit de domo servitutis, de manu Pharaonis regis Ægypti.

Deuteronomy 23:5et noluit Dominus Deus tuus audire Balaam, vertitque maledictionem ejus in benedictionem tuam, eo quod diligeret te. + 23.5 Vertitque. Quia sæpe persecutio causa majoris prosperitatis est. Quia diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum Rom. 8..

Proverbs 8:15Per me reges regnant, et legum conditores justa decernunt; + 8.15 Per me reges. Reges dicit apostolos, etc., usque ad ait enim: Sine me nihil potestis facere Joan. 15..

Daniel 2:2Præcepit autem rex ut convocarentur arioli, et magi, et malefici, et Chaldæi, ut indicarent regi somnia sua. Qui cum venissent, steterunt coram rege.

Zechariah 13:1[In die illa erit fons patens domui David et habitantibus Jerusalem, in ablutionem peccatoris et menstruatæ.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Apocalypsis 1:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Apocalypsis 1:4Apocalypsis 1Apocalypsis 1:6 →