Apocalypsis 1:6
et fecit nos regnum, et sacerdotes Deo et Patri suo: ipsi gloria et imperium in sæcula sæculorum. Amen. + 1.6 Et fecit nos Deo nostro regnum. Id est potentes vitiis resistere, et sacerdotes, id est pro nobis et pro fratribus nosmetipsos Deo offerentes.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 72:18Verumtamen propter dolos posuisti eis; dejecisti eos dum allevarentur. + 72.18 Verumtamen. AUG., CASS. Ecce quid didicit iste in sanctuario: malos hic decipi, postea in fine ab omnibus deserendos; a quo malo ipse liberatus est, qui et terrena quæsivit, sed a Deo; hic dicit, in hoc mundo malos non esse immunes et impunitos; quia etsi felices, tamen reatum gestant et frequenter ruinas incurrunt. Verumtamen, id est, sed: et hic posuisti eis hunc florem et copiam temporalium, propter dolos, etc. Propter dolos. AUG. Vel, juxta lubricum. Quasi: Modo doloso fecisti eis, sub specie boni dans mala. Vel, juxta lubricum, ut sunt temporalia: ubi cadunt, qui amore sunt juxta; dum enim dolosus alium vult dejicere, juxta lubricum eum ponit. 1
Daniel 4:34Nunc igitur, ego Nabuchodonosor laudo, et magnifico, et glorifico regem cæli: quia omnia opera ejus vera, et viæ ejus judicia, et gradientes in superbia potest humiliare.
John 5:23ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem; qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum. + 5.23 Ut omnes honorificent. Honorat Deum qui commendat Creatorem, omnipotentem, æternum. Honorat Patrem, qui credit eum habere Filium æqualem sibi. Honorat Filium, qui credit eum esse æqualem Patri. Qui non honorificat. AUG. Si enim minor crederetur Filius, Pater inhonoraretur, quod vel invidus nollet eum genuisse æqualem, vel infirmus non posset, et sic non esse Deus convinceretur, quia impotens.
Romans 15:6ut unanimes, uno ore honorificetis Deum et patrem Domini nostri Jesu Christi.
1 Timothy 6:16qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem: quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest: cui honor, et imperium sempiternum. Amen. + 6.16 Qui solus habet immortalitatem Habet per naturam, alii ab eo per gratiam. Inaccessibilem quem nullus hominum. Quia nullus ad eam ex se accedit sed cui datur, dono ejus datur, quod intelligebat Propheta dicens: Accedite ad eum, et illuminamini Psal. 33., etc.
1 Peter 2:5et ipsi tamquam lapides vivi superædificamini, domus spiritualis, sacerdotium sanctum, offerre spirituales hostias, acceptabiles Deo per Jesum Christum. + 2.5 Tanquam lapides viri. Per infidelitatem quidem duri et insensibiles, sed per discretionem eruditi vivificantur et apti sunt, ut in Dei ædificio charitate compingantur. Ædificamini. Ad offerendum bona opera, eleemosynas, preces et vos ipsos. Per Jesum Christum. Hoc ad omnia refertur, ædificamini, sacerdotes estis, offertis, et hoc totum, per Jesum Christum, cujus gratia omnia habetis.