Apocalypsis 1:7
Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt. Et plangent se super eum omnes tribus terræ. Etiam: amen. + 1.7 Ecce venit, etc. Et vere debetis eum glorificare, quia ipse est qui venturus est ad remunerandum. Cum nubibus, id est cum sanctis: quia nubes fuerunt compluendo aliis doctrinam, et miracula faciendo; vel, sicut in nube ascendit, ita in nube veniet, per quam Dei clementiam intelligimus, qua bonis est refrigerium et illuminatio, malis vero terror et excæcatio. Quod et significatum est per nubem qua educti sunt filii Isræl de Ægypto. Et videbit eum. Alia translatio habet: Videbit omnis terra talem. Quasi dicat: Talem videbunt qualem impii venturum esse non credebant. Omnis oculus. Boni ut lætentur, mali ut confundantur, videbunt. Plangent. Seu collident super eum impotentes ejus imperio resistere, ad similitudinem lapidis et fictilium. Vel plangent se, id est dolebunt respicientes eos qui fundati sunt super eum, quia non tantum dolebunt de ipso tormento, quam quod repellentur a tali consortio.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Judges 5:31Sic pereant omnes inimici tui, Domine: qui autem diligunt te, sicut sol in ortu suo splendet, ita rutilent.]
Job 33:26Deprecabitur Deum, et placabilis ei erit: et videbit faciem ejus in jubilo, et reddet homini justitiam suam.
Psalms 68:1In finem, pro iis qui commutabuntur. David. + 68.1 In finem. AUG. Commutatus est ex forma Dei in deterius Adam, etc., usque ad pati secundum Græcos. CAS. Quartus psalmus qui latius de passione, et resurrectione. Agitur de causa commutationis, id est, passione Christi. Hic loquitur Christus caput et corpus. Salvum me fac. Primo, precatur salvus fieri, quia multa patitur, quantum ad se gratis, sed quod alius rapuit, ipse solvit. Hæc est vox grani sinapis contempti, dum in horto obruitur, quod crescit in magnum olus: hoc fuscum et aspernabile prorsus. Sic et Christus, de quo: Vidimus eum non habentem speciem neque decorem, sed tamen occupavit faciem terræ, factus mons magnus. Aquæ usque ad animam meam. AUG. Id est, turbæ, etc., usque ad ultra quam non habent mali quid eis faciant. 1
Isaiah 19:1Onus Ægypti. [Ecce Dominus ascendet super nubem levem, et ingredietur Ægyptum, et commovebuntur simulacra Ægypti a facie ejus, et cor Ægypti tabescet in medio ejus, + 19.1 Onus Ægypti, etc. ID. Sciendum multa quæ hic dicuntur ad Ægyptum historialiter pertinere; sed, et hic et in aliis locis, Scripturarum multa ponuntur quæ non possunt juxta historiam stare, ut rerum necessitate cogamur altiorem intelligentiam quærere. Ecce Dominus ascendet, etc. ID. Ægyptus, tenebræ vel mœror, etc., usque ad et corda sapientium Ægypti pavore tabuerunt. Simulacra Ægypti. Idololatria fractam se sentiens, ut etiam magi a dæmonibus docti, vel juxta prophetiam Balaam intelligentes natum Filium Dei, qui magicam destruerat artem, in Bethleem venerunt et Puerum adoraverunt.
Nahum 1:3Dominus patiens, et magnus fortitudine, et mundans non faciet innocentem. Dominus in tempestate et turbine viæ ejus, et nebulæ pulvis pedum ejus.
Matthew 24:30et tunc parebit signum Filii hominis in cælo: et tunc plangent omnes tribus terræ: et videbunt Filium hominis venientem in nubibus cæli cum virtute multa et majestate.