bible.software › Apocalypsis › Apocalypsis 1 › Apocalypsis 1:8
Apocalypsis 1:8
Ego sum alpha et omega, principium et finis, dicit Dominus Deus: qui est, et qui erat, et qui venturus est, omnipotens. + 1.8 Ego sum. Vere veniet, quia ipse promittit se venturum. Vel præmissa salutatione reddit attentos, quasi dicat: Ne a me hoc dictum, sed ab ipso Christo credatis. Alpha, principium. Ante quem nullus, vel e quo omnia cœperunt. Omega, finis. Post quem nullus, vel in quo omnia terminabuntur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
I am Alpha and Omega, the beginning and the ending, saith the Lord, which is, and which was, and which is to come, the Almighty.
In Context
7Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt. Et plangent se super eum omnes tribus terræ. Etiam: amen. + 1.7 Ecce venit, etc. Et vere debetis eum glorificare, quia ipse est qui venturus est ad remunerandum. Cum nubibus, id est cum sanctis: quia nubes fuerunt compluendo aliis doctrinam, et miracula faciendo; vel, sicut in nube ascendit, ita in nube veniet, per quam Dei clementiam intelligimus, qua bonis est refrigerium et illuminatio, malis vero terror et excæcatio. Quod et significatum est per nubem qua educti sunt filii Isræl de Ægypto. Et videbit eum. Alia translatio habet: Videbit omnis terra talem. Quasi dicat: Talem videbunt qualem impii venturum esse non credebant. Omnis oculus. Boni ut lætentur, mali ut confundantur, videbunt. Plangent. Seu collident super eum impotentes ejus imperio resistere, ad similitudinem lapidis et fictilium. Vel plangent se, id est dolebunt respicientes eos qui fundati sunt super eum, quia non tantum dolebunt de ipso tormento, quam quod repellentur a tali consortio.
9Ego Joannes frater vester, et particeps in tribulatione, et regno, et patientia in Christo Jesu: fui in insula, quæ appellatur Patmos, propter verbum Dei, et testimonium Jesu: + 1.9 Ego Joannes. Finita salutatione, progreditur ad narrationem, imponendo quatuor, personam, locum, causam ipsius loci, tempus, quæ valent ad commendationem ipsius revelationis. Ego Joannes. Quasi dicat: Scio quia tribulamini, sed exemplo Christi patienter sufferatis, ut sitis participes regni ipsius. Frater vester, etc., in Christo. In fidei unitate, et propter illam fidem tribulatus fui, sicut et alii, per quod ad regnum pervenire patienter sustinui, habendo Christum in omnibus exemplum. Pathmos. Id est fretum, scilicet tribulatio, in qua magis cœlestia a fidelibus aperiuntur. Ecclesia comparatur insulæ, quia sicut insula marinis procellis illiditur, ita Ecclesia persecutionibus marinorum, id est mundanorum, affligitur. Propter verbum Dei. Id est, propter testimonium divinitati et humanitati exhibitum.
Read all of Apocalypsis 1
Cross References
Genesis 28:3Deus autem omnipotens benedicat tibi, et crescere te faciat, atque multiplicet, ut sis in turbas populorum.
Genesis 43:14Deus autem meus omnipotens faciat vobis eum placabilem: et remittat vobiscum fratrem vestrum quem tenet, et hunc Benjamin: ego autem quasi orbatus absque liberis ero.
Genesis 49:25Deus patris tui erit adjutor tuus, et omnipotens benedicet tibi benedictionibus cæli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvæ.
Numbers 24:4dixit auditor sermonum Dei, qui visionem Omnipotentis intuitus est, qui cadit, et sic aperiuntur oculi ejus:
Isaiah 41:4Quis hæc operatus est, et fecit, vocans generationes ab exordio? Ego Dominus: primus et novissimus ego sum.
Isaiah 44:6[Hæc dicit Dominus, rex Israël, et redemptor ejus, Dominus exercituum: Ego primus, et ego novissimus, et absque me non est deus. + 44.6 Ego primus et ego novissimus. Post vocationem gentium quæ, abjectis idolis, crediderunt, agit contra eos qui converti noluerunt. Absque me non est Deus. Non dicit se solum esse, sed præter virtutem et sapientiam suam nullum externum Deum esse, deorum multorum opinionem et simulacra condemnans.
This Verse In Other Editions
Study Apocalypsis 1:8