The Bible Software
bible.software › Apocalypsis › Apocalypsis 10 › Apocalypsis 10:1

Apocalypsis 10:1

Et vidi alium angelum fortem descendentem de cælo amictum nube, et iris in capite ejus, et facies ejus erat ut sol, et pedes ejus tamquam columnæ ignis: + 10.1 Et vidi alium angelum fortem. Quia fortis armatus fortem diabolum exsuperavit. De cœlo. Id est cognitione angelorum. Amictum nube. Id est, se humiliantem assumptione carnis, vel quia cognoscibilem fecit. Latentem in carne, quæ est nobis refrigerium contra vitia. Et iris in capite. Qui veram de Deo habet cognitionem, reputat eum Deum esse. Tanquam columna ignis. Illi in quibus vere lucet imago Dei, ut in contemplativis, vel prædicatio.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And I saw another mighty angel come down from heaven, clothed with a cloud: and a rainbow was upon his head, and his face was as it were the sun, and his feet as pillars of fire:

In Context

2et habebat in manu sua libellum apertum: et posuit pedem suum dextrum super mare, sinistrum autem super terram: + 10.2 Et habebat in manu sua libellum apertum. Id est omnes Scripturas operatione sua completas, partim prædicando, partim quæ de se dicta erant, complendo: tandem suis sensum aperiendo. Pedem suum. Id est portatores firmos in fide et sustinentes alios. Sinistrum autem super terram. Id est super eos, qui quoquo modo sustentabant etsi non credebant. Hoc est: posuit majores et firmiores prædicatores super majores peccatores, minores super minores.

Read all of Apocalypsis 10

Cross References

Exodus 16:10Cumque loqueretur Aaron ad omnem cœtum filiorum Israël, respexerunt ad solitudinem: et ecce gloria Domini apparuit in nube.

Psalms 97:2Notum fecit Dominus salutare suum; in conspectu gentium revelavit justitiam suam. + 97.2 Salutare... justitiam. AUG. Qui salvat et justificat. Revelavit. Futura sub velamine prædixerunt prophetæ: sed velamen ablatum est, cum veritas de terra orta est. 1

Song of Solomon 5:15Crura illius columnæ marmoreæ quæ fundatæ sunt super bases aureas. Species ejus ut Libani, electus ut cedri. + 5.15 Crura illius columnæ, id est, itinera passionis, incarnationis, quæ columnæ dicuntur propter rectitudinem et firmitatem, quia quidquid per eum gestum est, ante tempora a Deo dispositum est. Fundatæ super bases. Id est super prophetas, quia talis apparuit, qualis prædictus ab illis in divina dispositione legentibus. Vel bases ipsa dispositio Dei, quæ ordinavit. Species ejus ut Libani. Quid per singula ipsius Redemptoris membra laudo, totum brevi comprehendam: quomodo Libanus altitudine et amplitudine est insignis; ita Dominus inter omnes qui de terra orti sunt, antecellit. Et sicut ille mons nobilium ferax est arborum, ita ille omnes sanctos in se radicatos extollit et conservat; et sicut cedrus pulchritudine, fortitudine, sublimitate, odore, omne decus silvarum antecedit: sic dilectus speciosus forma præ filiis hominum Psal. 44., quia ipse non accepit ad mensuram, et de plenitudine ejus omnes accepimus Joan..

Isaiah 54:9Sicut in diebus Noë istud mihi est, cui juravi ne inducerem aquas Noë ultra super terram; sic juravi ut non irascar tibi, et non increpem te. + 54.9 Sicut in diebus Nœ, etc. Ut credat sanctorum congregatio misericordiam Domini sempiternam, et ad punctum esse desertos, ut amici Dei fœdere æterno fiant: majorum ponit exempla.

Ezekiel 1:28velut aspectum arcus cum fuerit in nube in die pluviæ. Hic erat aspectus splendoris per gyrum.

Daniel 10:6et corpus ejus quasi chrysolithus, et facies ejus velut species fulguris, et oculi ejus ut lampas ardens: et brachia ejus, et quæ deorsum sunt usque ad pedes, quasi species æris candentis: et vox sermonum ejus ut vox multitudinis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Apocalypsis 10:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Apocalypsis 10Apocalypsis 10:2 →