bible.software › Apocalypsis › Apocalypsis 10 › Apocalypsis 10:10
Apocalypsis 10:10
Et accepi librum de manu angeli, et devoravi illum: et erat in ore meo tamquam mel dulce, et cum devorassem eum, amaricatus est venter meus: + 10.10 Et abii. Hoc dicit, quia Deus si quem paratum videt, quod necessarium est sponte offert. Ad angelum. Id est ad Scripturam a Deo completam, a fidelibus intimatam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And I took the little book out of the angel’s hand, and ate it up; and it was in my mouth sweet as honey: and as soon as I had eaten it, my belly was bitter.
In Context
9Et abii ad angelum, dicens ei, ut daret mihi librum. Et dixit mihi: Accipe librum, et devora illum: et faciet amaricari ventrem tuum, sed in ore tuo erit dulce tamquam mel. + 10.9 Et audivi. Quasi dicat: Ostensa destructione quæ erit tempore Antichristi, et inde etiam prædicatione subtracta, et ob hoc fidelibus consolatione adhibita, monetur quæ vidit interim prædicare, quasi dicatur aperte sibi: Ecce revelavi tibi omnia, modo vade et prædica, nec quia sunt aspera, devita: nec terrearis pro tribulatione aliqua, quia non tanta patieris quanta patientur qui perseverabunt tempore Antichristi. Hoc ad consolationem præsentis Ecclesiæ hic apponitur, ubi major tribulatio pronuntiatur. Vade. Quod bene sciebat, intelligere monetur, ut per admonitionem alii prædicaturi informentur. Stantis super mare. Hoc dicit, quia implere grave est humanitati, quæ est mollis et fragilis.
11et dixit mihi: Oportet te iterum prophetare gentibus, et populis, et linguis, et regibus multis. + 10.11 Et dixit mihi: Oportet, etc. Cum ego librum reciperem, licet amara intelligerem, monuit ut nec pro morte dimitterem.
Read all of Apocalypsis 10
Cross References
Psalms 104:34Dixit, et venit locusta, et bruchus cujus non erat numerus: + 104.34 Locusta et bruchus. ID. Una plaga locusta et bruchus, quia altera est parens, altera fetus. 1
Proverbs 16:24Favus mellis composita verba; dulcedo animæ sanitas ossium. + 16.24 Favus mellis composita verba, etc. Multi per eloquentiam, etc., usque ad quæ ex interna animæ dulcedine procedunt.
Ezekiel 3:3et dixit ad me: Fili hominis, venter tuus comedet, et viscera tua complebuntur volumine isto quod ego do tibi. Et comedi illud, et factum est in ore meo sicut mel dulce.
This Verse In Other Editions
Study Apocalypsis 10:10