Apocalypsis 10:2
et habebat in manu sua libellum apertum: et posuit pedem suum dextrum super mare, sinistrum autem super terram: + 10.2 Et habebat in manu sua libellum apertum. Id est omnes Scripturas operatione sua completas, partim prædicando, partim quæ de se dicta erant, complendo: tandem suis sensum aperiendo. Pedem suum. Id est portatores firmos in fide et sustinentes alios. Sinistrum autem super terram. Id est super eos, qui quoquo modo sustentabant etsi non credebant. Hoc est: posuit majores et firmiores prædicatores super majores peccatores, minores super minores.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 2:8Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ. + 2.8 Postula. AUG. Ad susceptionem hominis pertinet: quæ pro salute hominum facta, secundum quam interpellat pro nobis. Hæreditatem. CASS. Hæreditas ab hero, quod in ea potestate libera dominetur. 1
Proverbs 8:15Per me reges regnant, et legum conditores justa decernunt; + 8.15 Per me reges. Reges dicit apostolos, etc., usque ad ait enim: Sine me nihil potestis facere Joan. 15..
Ezekiel 2:9Et vidi: et ecce manus missa ad me, in qua erat involutus liber: et expandit illum coram me, qui erat scriptus intus et foris: et scriptæ erant in eo lamentationes, et carmen, et væ.
Ephesians 1:20quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis, et constituens ad dexteram suam in cælestibus: + 1.20 Suscitans illum, etc. Exemplum autem gloriæ sanctorum consistit in resurrectione Salvatoris, ut in ea cognoscant fideles quod eis promissum est. Ad dexteram suam. Dextera est beatitudo æterna, quæ sanctis datur: sinistra est miseria, quæ impiis. Nulla enim forma corporis Deus finitur et concluditur.
Revelation 5:1Et vidi in dextera sedentis supra thronum, librum scriptum intus et foris, signatum sigillis septem. + 5.1 Et vidi in dextera sedentis. Per dexteram intelligo Filium, per quem omnia fecit Deus Pater, ad quem totius libri intentio dirigitur. Librum. Id est duo Testamenta quæ sunt idem liber. Foris. Significans Vetus quod forinseca promittit. Intus, Novum significans quod evidenter sæpe promittit beatitudinem. Signatum. Factæ sunt scripturæ prophetarum clausæ, et obscuræ, sed per Christum postea sunt apertæ. Sigillis. Id est universis obscuritatibus, vel clausus septiformi spiritu, per quem fides aperitur. Septem. Dicit, quia (ut sequentibus determinabit) illa sunt septem sigilla, scilicet album esse equum et rufum et nigrum, etc.: quæ aperta et nota fuerunt in exordio Ecclesiæ, quæ fuit albus equus supra quem sedit Christus, et doctrina et exemplo munivit, quam rufus equus impugnavit.
Revelation 6:3Et cum aperuisset sigillum secundum, audivi secundum animal, dicens: Veni, et vide. + 6.3 Et cum aperuisset sigillum secundum. Videns diabolus Ecclesiam institui ad locum supplendum, unde ipse ceciderat, eam subvertere nititur prius aperte. Equus rufus. Superiori contrarius, scilicet aperti persecutores et sanguinolenti.