Apocalypsis 10:4
Et cum locuta fuissent septem tonitrua voces suas, ego scripturus eram: et audivi vocem de cælo dicentem mihi: Signa quæ locuta sunt septem tonitrua: et noli ea scribere. + 10.4 Scripturus eram. Hic fert personam eorum qui Antichristi tempore volent prædicare ex præcedentium imitatione. Signa quæ locuta: inspirationem divinam, vel angelicam admonitionem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 29:29Abscondita, Domino Deo nostro; quæ manifesta sunt, nobis et filiis nostris usque in sempiternum, ut faciamus universa verba legis hujus.
Isaiah 8:16Liga testimonium, signa legem in discipulis meis. + 8.16 Signa legem. Quasi diceret: Aperi eam, Domine, discipulis meis, etc., usque ad possumus etiam doctrinas intelligere.
Daniel 8:26Et visio vespere et mane, quæ dicta est, vera est: tu ergo visionem signa, quia post multos dies erit.
Daniel 12:9Et ait: Vade, Daniel, quia clausi sunt signatique sermones usque ad præfinitum tempus.
Revelation 1:11dicentis: Quod vides, scribe in libro: et mitte septem ecclesiis, quæ sunt in Asia, Epheso, et Smyrnæ, et Pergamo, et Thyatiræ, et Sardis, et Philadelphiæ, et Laodiciæ. + 1.11 Quod vides, scribe. Communis admonitio fit Joanni, quæ monuit communiter mittere ecclesiæ Asiæ, per quas intelligendæ sunt omnes aliæ Ecclesiæ. Hæc communis admonitio fit usque ibi: Et Angelo Ephesi, etc. Sive simul et uno intuitu, sive per tempora diversa hanc visionem vidit Joannes, angelus utrumlibet ei conferre potuit. Epheso. Ephesas voluntas mea interpretatur, vel lapsus profundus, vel consilium.
Revelation 22:10Et dicit mihi: Ne signaveris verba prophetiæ libri hujus: tempus enim prope est.