The Bible Software
bible.software › Apocalypsis › Apocalypsis 10 › Apocalypsis 10:5

Apocalypsis 10:5

Et angelus, quem vidi stantem super mare et super terram, levavit manum suam ad cælum: + 10.5 Levavit manum suam ad cœlum. Cum tanta desolatio erit in Ecclesia, quod etiam prædicatio erit ablata; ne fideles desperent, audiunt pro sua consolatione, non ad detrimentum suæ salutis prædicationem subtrahi.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the angel which I saw stand upon the sea and upon the earth lifted up his hand to heaven,

In Context

4Et cum locuta fuissent septem tonitrua voces suas, ego scripturus eram: et audivi vocem de cælo dicentem mihi: Signa quæ locuta sunt septem tonitrua: et noli ea scribere. + 10.4 Scripturus eram. Hic fert personam eorum qui Antichristi tempore volent prædicare ex præcedentium imitatione. Signa quæ locuta: inspirationem divinam, vel angelicam admonitionem.

6et juravit per viventem in sæcula sæculorum, qui creavit cælum, et ea quæ in eo sunt: et terram, et ea quæ in ea sunt: et mare, et ea quæ in eo sunt: Quia tempus non erit amplius: + 10.6 Juravit, etc. Et per hoc firmiter statuit, quia Deus erat: Nam si Christus resurrexit, et nos resurgemus I Cor. 15.. Et ea quæ in illo. Cum dicis: Creavit ea quæ in eo sunt, hæresim quorumdam destruxit, qui astruunt res quasdam non creatas a Deo, sed a dæmone ut bufonem. Tempus amplius non erit. Id est nulla varietas, sed æterna stabilitas, animarum immortalitas. Hoc illi ultimi considerantes, patientur libenter.

Read all of Apocalypsis 10

Cross References

Genesis 14:22Qui respondit ei: Levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem cæli et terræ,

Exodus 6:8et induxerim in terram, super quam levavi manum meam ut darem eam Abraham, Isaac et Jacob: daboque illam vobis possidendam. Ego Dominus.

Deuteronomy 32:40Levabo ad cælum manum meam, et dicam: Vivo ego in æternum. + 32.40 Levabo. Alia editio: Tollam in cœlum manum meam, et jurabo pre dexteram meam, et dicam: Vivo ego in æternum. In cœlum manum Dei levare, vel attollere, est potentiam æternitatis suæ super omnia excellentem ostendere. Jurare per dexteram, id est per Filium, qui est dextera Patris, est promissa ipsius in conspectu hominum confirmare et æternitatem suam credentibus sibi per Evangelium revelare, quia potestas ejus, potestas æterna Dan. 7..

Psalms 95:3Annuntiate inter gentes gloriam ejus; in omnibus populis mirabilia ejus. + 95.3 Annuntiate. Ad prælatos loquitur, annuntiate, quia sic crescit ædificatio domus. De die in diem. CASS. Vetus et Novum Testamentum dies sunt, qui æterno sole clarescunt, illud prænuntiat, hoc factum indicat. HIER. Annuntiat ergo de die in diem, etc., usque ad quibus affectuum nostrorum pedes a vitiorum spinis muniuntur. 1

Psalms 148:1Alleluja. [Laudate Dominum de cælis; laudate eum in excelsis. + 148.1 Laudate Dominum de cœlis. CASS. Per paucorum commemorationem universam creaturam hortatur laudare Deum. Sunt quædam quæ habent spiritum laudandi Deum in eo affectu quo placet eis Deus: quædam non habent intellectum, sed quia ipsa bona sunt in ordine suo, et ad pulchritudinem universalitatis referuntur, per se non laudant, sed ab ipsis per attendentes ea laudatur Deus: et ita quodammodo laudant, quia de illis nascitur in nobis laus Dei, ad quam nos hic monet propheta. 1

Ezekiel 20:5Et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: In die qua elegi Israël, et levavi manum meam pro stirpe domus Jacob, et apparui eis in terra Ægypti, et levavi manum meam pro eis, dicens: Ego Dominus Deus vester:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Apocalypsis 10:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Apocalypsis 10:4Apocalypsis 10Apocalypsis 10:6 →