The Bible Software
bible.software › Apocalypsis › Apocalypsis 10 › Apocalypsis 10:6

Apocalypsis 10:6

et juravit per viventem in sæcula sæculorum, qui creavit cælum, et ea quæ in eo sunt: et terram, et ea quæ in ea sunt: et mare, et ea quæ in eo sunt: Quia tempus non erit amplius: + 10.6 Juravit, etc. Et per hoc firmiter statuit, quia Deus erat: Nam si Christus resurrexit, et nos resurgemus I Cor. 15.. Et ea quæ in illo. Cum dicis: Creavit ea quæ in eo sunt, hæresim quorumdam destruxit, qui astruunt res quasdam non creatas a Deo, sed a dæmone ut bufonem. Tempus amplius non erit. Id est nulla varietas, sed æterna stabilitas, animarum immortalitas. Hoc illi ultimi considerantes, patientur libenter.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And sware by him that liveth for ever and ever, who created heaven, and the things that therein are, and the earth, and the things that therein are, and the sea, and the things which are therein, that there should be time no longer:

In Context

5Et angelus, quem vidi stantem super mare et super terram, levavit manum suam ad cælum: + 10.5 Levavit manum suam ad cœlum. Cum tanta desolatio erit in Ecclesia, quod etiam prædicatio erit ablata; ne fideles desperent, audiunt pro sua consolatione, non ad detrimentum suæ salutis prædicationem subtrahi.

7sed in diebus vocis septimi angeli, cum cœperit tuba canere, consummabitur mysterium Dei sicut evangelizavit per servos suos prophetas. + 10.7 Consummabitur mysterium. Tempore Antichristi, tanta erit persecutio quod prohibebitur illis qui erunt tempore ipsius prædicatio, quamvis prædicare velint, etiamsi ex antecessoribus suis habituri sint officium prædicandi; alii autem idem prædicaverunt, quia a Christo ad hoc instituti fuerunt. Christus vero eos instituit, quia tunc tempus prædicandi erat, et ipse ad hoc venerat, sed modo vide destructionem temporis Antichristi contrariam destructioni quam Christus fecit, et per hoc perpende prædicationem merito subtrahi. Mysterium Dei. Id est remuneratio sanctorum, quod est secretum, quod nec oculus vidit, nec auris audivit I Cor. 2..

Read all of Apocalypsis 10

Cross References

Revelation 4:9Et cum darent illa animalia gloriam, et honorem, et benedictionem sedenti super thronum, viventi in sæcula sæculorum, + 4.9 Et benedictionem, supernæ remunerationis, vel in exaltatione, ut ei omne genu flectatur cœlestium, terrestrium et infernorum Philip. 2..

Revelation 16:17Et septimus angelus effudit phialam suam in aërem, et exivit vox magna de templo a throno, dicens: Factum est. + 16.17 Et septimus angelus. Ostenso super quos angeli phialas suas effundant, supponit quid contingit ipsis malis per effusionem istam, scilicet quia hic quantum poterunt, repugnabunt, quasi ab ipsa infusione acceperint incrementum, sed tandem detrudentur in infernum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Apocalypsis 10:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Apocalypsis 10:5Apocalypsis 10Apocalypsis 10:7 →