Apocalypsis 10:7
sed in diebus vocis septimi angeli, cum cœperit tuba canere, consummabitur mysterium Dei sicut evangelizavit per servos suos prophetas. + 10.7 Consummabitur mysterium. Tempore Antichristi, tanta erit persecutio quod prohibebitur illis qui erunt tempore ipsius prædicatio, quamvis prædicare velint, etiamsi ex antecessoribus suis habituri sint officium prædicandi; alii autem idem prædicaverunt, quia a Christo ad hoc instituti fuerunt. Christus vero eos instituit, quia tunc tempus prædicandi erat, et ipse ad hoc venerat, sed modo vide destructionem temporis Antichristi contrariam destructioni quam Christus fecit, et per hoc perpende prædicationem merito subtrahi. Mysterium Dei. Id est remuneratio sanctorum, quod est secretum, quod nec oculus vidit, nec auris audivit I Cor. 2..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Luke 24:44Et dixit ad eos: Hæc sunt verba quæ locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quæ scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et Psalmis de me.
Romans 11:25Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc (ut non sitis vobis ipsis sapientes), quia cæcitas ex parte contigit in Israël, donec plenitudo gentium intraret, + 11.25 Nolo enim vos ignorare, etc. AUG. Legis defensores, legis tractatores, legis doctores, legis intellectores, auctorem legis crucifixerunt. O cæcitas! Ipsa est quæ ex parte cecidit in Isræl, ut crucifigeretur Christus, et plenitudo gentium intraret.
Ephesians 3:3quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum, sicut supra scripsi in brevi, + 3.3 Sicut supra scripsi, etc. Scilicet, ibi ipse est pax nostra. Ibi namque mysteriorum sibi revelatorum summam pro modico sermone perstrinxit, non tam totum quod noverat proferens, quam ostendens ex modico.