The Bible Software
bible.software › Apocalypsis › Apocalypsis 10 › Apocalypsis 10:8

Apocalypsis 10:8

Et audivi vocem de cælo iterum loquentem mecum, et dicentem: Vade, et accipe librum apertum de manu angeli stantis super mare, et super terram. + 10.8 Sicut evangelizavit. Intentio prophetarum prima fuit de adventu Domini, et de consummatione sæculi.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the voice which I heard from heaven spake unto me again, and said, Go and take the little book which is open in the hand of the angel which standeth upon the sea and upon the earth.

In Context

7sed in diebus vocis septimi angeli, cum cœperit tuba canere, consummabitur mysterium Dei sicut evangelizavit per servos suos prophetas. + 10.7 Consummabitur mysterium. Tempore Antichristi, tanta erit persecutio quod prohibebitur illis qui erunt tempore ipsius prædicatio, quamvis prædicare velint, etiamsi ex antecessoribus suis habituri sint officium prædicandi; alii autem idem prædicaverunt, quia a Christo ad hoc instituti fuerunt. Christus vero eos instituit, quia tunc tempus prædicandi erat, et ipse ad hoc venerat, sed modo vide destructionem temporis Antichristi contrariam destructioni quam Christus fecit, et per hoc perpende prædicationem merito subtrahi. Mysterium Dei. Id est remuneratio sanctorum, quod est secretum, quod nec oculus vidit, nec auris audivit I Cor. 2..

9Et abii ad angelum, dicens ei, ut daret mihi librum. Et dixit mihi: Accipe librum, et devora illum: et faciet amaricari ventrem tuum, sed in ore tuo erit dulce tamquam mel. + 10.9 Et audivi. Quasi dicat: Ostensa destructione quæ erit tempore Antichristi, et inde etiam prædicatione subtracta, et ob hoc fidelibus consolatione adhibita, monetur quæ vidit interim prædicare, quasi dicatur aperte sibi: Ecce revelavi tibi omnia, modo vade et prædica, nec quia sunt aspera, devita: nec terrearis pro tribulatione aliqua, quia non tanta patieris quanta patientur qui perseverabunt tempore Antichristi. Hoc ad consolationem præsentis Ecclesiæ hic apponitur, ubi major tribulatio pronuntiatur. Vade. Quod bene sciebat, intelligere monetur, ut per admonitionem alii prædicaturi informentur. Stantis super mare. Hoc dicit, quia implere grave est humanitati, quæ est mollis et fragilis.

Read all of Apocalypsis 10

Cross References

Isaiah 30:21Et aures tuæ audient verbum post tergum monentis: Hæc est via; ambulate in ea, et non declinetis neque ad dexteram, neque ad sinistram. + 30.21 Post tergum. Prima conditione quasi in facie Adam audivit a Domino, etc., usque ad et hoc est: Aures tuæ audient verbum monentis post tergum. Neque ad dexteram. In utraque parte quidquid supra modum est, in vitio est. Neque ad dexteram, etc. declinandum est, sed via publica gradiendum, id est regia, quæ non fallit.

Revelation 10:4Et cum locuta fuissent septem tonitrua voces suas, ego scripturus eram: et audivi vocem de cælo dicentem mihi: Signa quæ locuta sunt septem tonitrua: et noli ea scribere. + 10.4 Scripturus eram. Hic fert personam eorum qui Antichristi tempore volent prædicare ex præcedentium imitatione. Signa quæ locuta: inspirationem divinam, vel angelicam admonitionem.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Apocalypsis 10:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Apocalypsis 10:7Apocalypsis 10Apocalypsis 10:9 →