The Bible Software
bible.software › Apocalypsis › Apocalypsis 11 › Apocalypsis 11:1

Apocalypsis 11:1

Et datus est mihi calamus similis virgæ, et dictum est mihi: Surge, et metire templum Dei, et altare, et adorantes in eo: + 11.1 Metire. Id est ita secundum uniuscujusque capacitatem prædica, ut constituas Ecclesiam et in ea altare, etc.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And there was given me a reed like unto a rod: and the angel stood, saying, Rise, and measure the temple of God, and the altar, and them that worship therein.

In Context

2atrium autem, quod est foris templum, ejice foras, et ne metiaris illud: quoniam datum est gentibus, et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus: + 11.2 Atrium. Id est falsos Christianos, qui se Ecclesiam simulant, sed factis abnegant. Civitatem sanctam. Id est Ecclesiam ad juste vivendum congregatam, et virtutibus imbutam persequentur mensibus quadraginta duo, id est tribus annis et dimidio, quibus regnabit Antichristus; quasi dicat: Sciatis omnes persecutiones quæ sunt in præsenti, et quæ fuerunt in præterito ab Antichristo procedere, sicut illas quæ erunt in tempore suo.

Read all of Apocalypsis 11

Cross References

Numbers 33:18Et de Haseroth venerunt in Rethma. + 33.18 In Rethma. HIERON., ubi supra. Castrametati sunt in Rethma, etc., usque ad et claro sonitu Evangelium prædicemus. ORIG. Inde venitur in Rethma sive Pharan. Rethma visio consummata interpretatur; Pharan vero os visibile. Quid, nisi ita crescat anima, ut cum desierit molestiis carnis urgeri, visiones habeat consummatas, et rerum perfectam capiat intelligentiam? causas scilicet incarnationis verbi Dei, et rationes dispensationum ejus altius cognoscens.

Ezekiel 40:1In vigesimo quinto anno transmigrationis nostræ, in exordio anni, decima mensis, quartodecimo anno postquam percussa est civitas, in ipsa hac die, facta est super me manus Domini, et adduxit me illuc.

Zechariah 2:1Et levavi oculos meos, et vidi, et ecce vir, et in manu ejus funiculus mensorum.

2 Corinthians 6:16qui autem consensus templo Dei cum idolis? vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus: [Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus. + 6.16 Cum idolis? Idola prohibet coli, quia ab uno Deo separant. His omnibus modis ostendit communitatem pseudo esse vitandam. Quoniam inhabitabo. Potest hoc intelligi de corporali conversatione quam Christus inter homines egit. Et dicit Christus: Habitabo inter illos et ambulabo Baruch 3., id est, corporaliter inter illos conversabor. Unde alibi: Terris visus est, et cum hominibus conversatus est; et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis Joan. 1.. Et hic Christus Deus noster est, et Ecclesia est populus ejus: et ideo Apostolus vult eos separari ab omni contaminatione.

Ephesians 2:20superædificati super fundamentum apostolorum, et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu: + 2.20 Ipso summo angulari, etc. AUG., in Psal. 86. Ne Apostoli vel prophetæ (in quibus fundata est civitas) se tenerent, in se secutus ait: Ipso summo angulari lapide Christo Jesu; etenim in Christo totum innititur ædificium velut in primo fundamento: quod fundamentum in summo est, non in imo, ut in corporali fabrica.

1 Peter 2:9Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis: ut virtutes annuntietis ejus qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum. + 2.9 Vos autem genus electum. Hoc testimonium laudis quondam antiquo populo per Moysen datum Gentibus dat Apostolus, qui in Christum credunt: qui veluti lapis angularis in eam quam in se Isræl salutem habuerat, gentes adunavit. Regale sacerdotium. Summi sacerdotis corpori uniti, qui regnum sperare, et hostias immaculatæ conversationis Deo offerre debebant. Acquisitionis, in sanguine redemptionis ejus sicut erat quondam populus Isræl redemptus sanguine agni de Ægypto. Unde et in sequenti versu mystice recordatur veteris historiæ, et hanc specialiter in uno populo impletam docet. Annuntietis. BEDA. Sicut liberati de Ægypto, triumphale carmen Domino cantaverunt, ita nos post tenebras dissolutas, post acceptam remissionem per Christum qui nos ducit ad patriam supernæ claritatis debemus Deo rependere gratias dignas cœlestibus beneficiis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Apocalypsis 11:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Apocalypsis 11Apocalypsis 11:2 →