Apocalypsis 11:10
et inhabitantes terram gaudebunt super illos, et jucundabuntur: et munera mittent invicem, quoniam hi duo prophetæ cruciaverunt eos, qui habitabant super terram. + 11.10 Et munera mittent. Id est dona, litteraliter: vel congratulationes et confabulationes ad invicem de eis loquentes.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Kings 18:17Et cum vidisset eum, ait: Tune es ille, qui conturbas Israël?
1 Kings 22:8Et ait rex Israël ad Josaphat: Remansit vir unus per quem possumus interrogare Dominum: sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum, sed malum: Michæas filius Jemla. Cui Josaphat ait: Ne loquaris ita, rex.
Nehemiah 8:10Et dixit eis: Ite, comedite pinguia, et bibite mulsum, et mittite partes his qui non præparaverunt sibi, quia sanctus dies Domini est: et nolite contristari: gaudium etenim Domini est fortitudo nostra. + 8.10 Ite et comedite, etc. ID., ibid. Ut infirmiores conscientias proximorum exemplo piæ actionis, et suavitate devotæ admonitionis confortemus, præcipit, quatenus sicut adipe et pinguedine repleantur, aliisque exsultationis laudent nomen Domini. Juxta litteram quoque cum in festis diebus post orationem lectionem et psalmorum studia completa carnem reficimus, pauperum et peregrinorum meminisse debemus. Nolite contristari. Doctores qui mentes auditorum sacris lectionibus ad lacrymas excitant, et iidem consolantur, dum gaudia secutura promittunt.
Psalms 13:4Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam sicut escam panis? + 13.4 Nonne cognoscent. Minatur judicium impiis. 1
Proverbs 24:17Cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas, et in ruina ejus ne exsultet cor tuum: + 24.17 Cum ceciderit inimicus tuus. Supra justo insidias vetuit, etc., usque ad ne te cadente in peccato, ille resipiscens sanetur.