Apocalypsis 11:12
Et audierunt vocem magnam de cælo, dicentem eis: Ascendite huc. Et ascenderunt in cælum in nube: et viderunt illos inimici eorum. + 11.12 Vocem magnam. Quæ illos refrigeret, et inimicos terreat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Kings 2:1Factum est autem cum levare vellet Dominus Eliam per turbinem in cælum, ibant Elias et Eliseus de Galgalis.
2 Kings 2:7et quinquaginta viri de filiis prophetarum secuti sunt eos, qui et steterunt e contra, longe: illi autem ambo stabant super Jordanem.
Psalms 15:1Tituli inscriptio, ipsi David. [Conserva me, Domine, quoniam speravi in te. + 15.1 Tituli inscriptio. CASS. Hic titulus de Evangelio, non de Veteri Testamento, sumitur. Quod titulus notavit, id est, victoria et regnum, convenit Christo, quod hic agitur. 1
Isaiah 14:13Qui dicebas in corde tuo: In cælum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum; sedebo in monte testamenti, in lateribus aquilonis; + 14.13 In cœlum conscendam. ID. In firmamento erat, in cœlum ubi est Domini solium cupiebat ascendere. Hæc omnia ad hæreticos sunt referenda, qui cum deorsum sint cum principe suo, jactant se excelsos esse. In lateribus aquilonis. Unde: Ab aquilone exardescunt mala, et succenditur olla Jeremiæ. De quo: Dicam aquiloni, Da: id est, redde captivos. Nubium. Id est prophetarum, de quibus: Mandabo nubibus meis ne pluant super eam imbrem Psal. 35.. Et veritas tua usque ad nubes. Judas nubes fuit cum aliis apostolis, sed vitio suo diabolum ascensorem suscepit.
Isaiah 60:8Qui sunt isti qui ut nubes volant, et quasi columbæ ad fenestras suas? + 60.8 Qui sunt. Admiratur propheta gentes tam cito ad fidem currentes, vel primitiva Ecclesia: Ad fenestras. Ad fenestras suas stant sancti custodientes quinque sensus corporis, ne per eos tanquam per fenestras intret mors in animas.