Apocalypsis 11:15
Et septimus angelus tuba cecinit: et factæ sunt voces magnæ in cælo dicentes: Factum est regnum hujus mundi, Domini nostri et Christi ejus, et regnabit in sæcula sæculorum. Amen. + 11.15 Et septimus angelus, etc. Sex tubæ priores, sæculi præsentis ætatibus comparatæ, varios bellorum Ecclesiæ denuntiavere concursus; septima vero sabbati æterni nuntia, victoriam tantum et imperium veri Regis indicat. Factum. Qui prius vilis erat et abjectus jam regnat, coronans bonos, et malos condemnans. Et regnabit. Id est permanebit regnum ipsius in sempiternum, non ut quidam hæretici putant sanctos post definitum tempus in mundi vitam redituros.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
14Væ secundum abiit: et ecce væ tertium veniet cito.
Cross References
Psalms 2:2Astiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus christum ejus. + 2.2 Reges. Ibid. Prior qui infantes occidit Herodes, posterior qui Pilato consensit in morte Christi. Reges et principes. Ibid. Potuit etiam secundum Ambrosium de uno pluraliter dicere. Solus enim rex Herodes et princeps Pilatus in apostolorum Actibus adversus Christum conspirasse voce Petri produntur. 1
Psalms 72:11Et dixerunt: Quomodo scit Deus, et si est scientia in excelso? + 72.11 Et dixerunt. AUG. Unde convertentur? etc., usque ad hoc est quare videbatur eis nescire hoc. Quomodo scit. ID. Non dicit, nescit: sed adhuc hæsitat et prope est sanitati: et de tam gravi infirmitate vicinior est salus, sicut vicina sanitate magis æstuant ægri. 1
Psalms 89:15Lætati sumus pro diebus quibus nos humiliasti; annis quibus vidimus mala. 1
Psalms 146:10Non in fortitudine equi voluntatem habebit, nec in tibiis viri beneplacitum erit ei. + 146.10 In tibiis viri. In composito habitu præsumptuosi et audacis. Per virum enim audacem præsumptorem notat. In tibiis notatur incessus incompositus, in tibiis viri. Vel, secundum aliam litteram, in tabernaculis viri, id est in conventiculis hæreticorum, beneplacitum erit ei. Nota quod non ait in tabernaculis Dei, sed viri, per hoc designans audaciam hæreticorum. 1
Isaiah 9:7Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis; super solium David, et super regnum ejus sedebit, ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia, amodo et usque in sempiternum: zelus Domini exercituum faciet hoc.] + 9.7 Zelus Domini. ID. Cœpit ab Emmanuel prophetia, ubi dicitur: Pete tibi signum a Deo. Hic finitur.
Isaiah 44:23Laudate, cæli, quoniam misericordiam fecit Dominus; jubilate, extrema terræ; resonate, montes, laudationem, saltus et omne lignum ejus, quoniam redemit Dominus Jacob, et Israël gloriabitur.] + 44.23 Jubilate, extrema terræ. ID. Angeli quasi habitatoribus terræ præsunt; vel apostoli, vel prophetæ super quos et alii esse constant; unde Ephesiis dicitur: Super ædificati super fundamentum apostolorum et prophetarum, etc.