Apocalypsis 11:19
Et apertum est templum Dei in cælo: et visa est arca testamenti ejus in templo ejus, et facta sunt fulgura, et voces, et terræmotus, et grando magna. + 11.19 Et apertum est. In hac quarta visione habes materiam bene ornatam et bona auxilia habentem, scilicet de pugna Ecclesiæ quæ a diabolo impugnatur et aperte et occulte, et in omnibus his ostendit Joannes eam superare per quod maxime armat fideles ne deficiant in aliqua tribulatione. De pugna ergo Ecclesiæ pendet cognitio ex tertia visione, quæ est de injuncto officio prædicandi. Apertum est templum Dei, id est, datus est Spiritus sanctus, per quem mysteria Ecclesiæ, quæ per secundum tabernaculum figurabantur, revelata sunt fidelibus. Arca. Christus est arca in quo omnes thesauri sapientiæ absconditi, qui complevit Vetus Testamentum et instituit Novum. Et grando magna. Id est quibusdam visa est prædicatio intolerabilis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 9:18En pluam cras hac ipsa hora grandinem multam nimis, qualis non fuit in Ægypto a die qua fundata est, usque in præsens tempus. + 9.18 En pluam cras, etc. ORIG. Hucusque per errorum suorum figuras mundo supplicia temperantur: post hæc veniunt verbera de supernis.
Numbers 4:5ingredientur Aaron et filii ejus, quando movenda sunt castra, et deponent velum quod pendet ante fores, involventque eo arcam testimonii,
Numbers 10:33Profecti sunt ergo de monte Domini viam trium dierum, arcaque fœderis Domini præcedebat eos, per dies tres providens castrorum locum.
Job 38:22Numquid ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis aspexisti,
Psalms 105:32Et irritaverunt eum ad aquas contradictionis, et vexatus est Moyses propter eos: + 105.32 Et irritaverunt, etc. CASS. Quinta pars, ubi agit de aqua contradictionis, et de immolatione filiorum, unde vehementius iratus est Deus, et tamen postea misertus. Quasi ita irritaverunt in ad inventionibus suis, sicut supra dictum est; nunc iterum irritaverunt. 1
Isaiah 28:2Ecce validus et fortis Dominus sicut impetus grandinis; turbo confringens, sicut impetus aquarum multarum inundantium et emissarum super terram spatiosam.