Apocalypsis 11:6
Hi habent potestatem claudendi cælum, ne pluat diebus prophetiæ ipsorum: et potestatem habent super aquas convertendi eas in sanguinem, et percutere terram omni plaga quotiescumque voluerint. + 11.6 Super aquas. Id est super doctrinas, quæ sunt fidelibus aquæ irrigantes. In sanguinem, etc. In peccatum, vel cum audita negligitur, vel cum audiri etiam contemnitur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 7:17Hæc igitur dicit Dominus: In hoc scies quod sim Dominus: ecce percutiam virga, quæ in manu mea est, aquam fluminis, et vertetur in sanguinem. + 7.17 Aquam fluminis, etc. STRAB. Aqua in sanguinem versa mundanam sapientiam significat, in qua omnis qui manserit necatur, sicut in sanguine piscis. Mundana enim sapientia stultum putat Deum pro hominibus mori; huic ergo quicunque adhæserit vivere non poterit. ORIG. Aqua fluminis vertitur in sanguinem, cui Hebræorum pueros tradiderant necandos, ut auctoribus sceleris poculum redderet sanguinis: et cruorem polluti gurgitis, quem parricidali cæde maculaverant, potando sentirent. Allegorice quoque aquæ Ægypti erratica et lubrica philosophorum dogmata sunt, quos parvulos sensu et intelligentia deceperunt: at ubi crux Christi lumen veritatis ostendit, necis suorum in pœnas et reatum sanguinis exiguntur. Unde: Omnis sanguis qui effusus est super terram, requiretur a generatione hac Matth. 23..
1 Kings 17:1Et dixit Elias Thesbites de habitatoribus Galaad ad Achab: Vivit Dominus Deus Israël, in cujus conspectu sto, si erit annis his ros et pluvia, nisi juxta oris mei verba. + 17.1 Et dixit. RAB. Elias interpretatur Deus meus Dominus, vel Deus meus, sive Deus fortis, et significat Christum. Thesbites captivans seu convertens interpretatur: et de Domino est scriptum: Converte, Domine, captivitatem nostram. Sicut Melchisedech, ita Eliæ origo taceatur, cum subito ejus nomen introducitur, et hoc in Salvatoris præfiguratione. In cujus conspectu. ID. In conspectu Domini stat justus modo, stabit et in futuro, modo, ut conditoris potentiam ad sensum reducat, et sic fideliter vivat, in futuro, ut veraciter vitæ coronam accipiat.
Ezekiel 7:1Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
James 5:16Confitemini ergo alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini: multum enim valet deprecatio justi assidua.