Apocalypsis 12:1
Et signum magnum apparuit in cælo: mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus, et in capite ejus corona stellarum duodecim: + 12.1 Et signum. Et ex his vidi istud procedere, scilicet fidei gratiam, id est quiddam magnum significantem. Hic facit mentionem de revelatione mysteriorum quæ fuerunt in secunda visione, et de injuncto officio prædicationis, quod habuimus in tertia, ut istam quartam quæ de pugna Ecclesiæ et diaboli est, ex his duabus, id est secunda et tertia, ostendat pendere. Luna sub pedibus. Licet mundanis sustentetur Ecclesia, ea tamen non affectat. Et in capite ejus corona, etc. Id est duodecim apostoli, quibus mundus credidit, vel in quibus mundum vicit Ecclesia.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 84:11Misericordia et veritas obviaverunt sibi; justitia et pax osculatæ sunt. + 84.11 Misericordia, etc. ID. Postquam dixit, etc., usque ad quomodo veritas de terra orta est Luc. 8.. 1
Song of Solomon 6:10Sponsa Descendi in hortum nucum, ut viderem poma convallium, et inspicerem si floruisset vinea, et germinassent mala punica. + 6.10 Descendi in hortum nucum, etc. Judæa admirante agones Ecclesiæ, et inquirente; ipse sponsus perhibet testimonium Ecclesiæ. Vel, dicantur esse verba Ecclesiæ, quæ annuit Synagogæ se laudanti, et continuo insinuat, quæ sit sibi causa apparatus militaris, respondens ex voce doctorum, ducum videlicet suæ spiritualis militiæ.
Isaiah 54:5Quia dominabitur tui qui fecit te, Dominus exercituum nomen ejus, et redemptor tuus, Sanctus Israël: Deus omnis terræ vocabitur.
Isaiah 60:19Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunæ illuminabit te: sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et Deus tuus in gloriam tuam. + 60.19 Non erit. Hoc de die judicii. Hoc capitulo cogimur quæcunque dicta sunt vel dicenda, ad ultimum tempus referre, quoniam cœli terræque, solis atque lunæ nobis cessabit officium, et erit ipse Dominus lumen in perpetuum.
Isaiah 62:3Et eris corona gloriæ in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui. + 62.3 Corona gloriæ. De omnibus partibus mundi, quasi corona venientibus fidelibus.
Zechariah 9:16Et salvabit eos Dominus Deus eorum in die illa, ut gregem populi sui, quia lapides sancti elevabuntur super terram ejus.