Apocalypsis 12:10
Et audivi vocem magnam in cælo dicentem: Nunc facta est salus, et virtus, et regnum Dei nostri, et potestas Christi ejus: quia projectus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte. + 12.10 Et audivi vocem. Cum ostendisset diabolum in hoc certamine occulto ab Ecclesia victum auxilio filii et angelorum, subjungit exsultationes angelorum ipsorum, vel sanctarum animarum de victoria fratrum, ut laborent vincere qui de victoria sua angelos vel sanctas animas audiunt exsultare. Accusabat illos. Officium diaboli est accusare, id est per peccatum accusabiles reddere. Die ac nocte. In prosperis delectando, in adversis contristando.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Chronicles 29:11Tua est, Domine, magnificentia, et potentia, et gloria, atque victoria: et tibi laus: cuncta enim quæ in cælo sunt et in terra, tua sunt: tuum, Domine, regnum, et tu es super omnes principes.
Job 1:11sed extende paululum manum tuam et tange cuncta quæ possidet, nisi in faciem benedixerit tibi. + 1.11 Tange. Ibid. Quia exteriora sunt quæ petit conteri, nec multum putat nisi animam lædat. In faciem. Facies Domini respectus est gratiæ. Dicit ergo: si data quæ amat subtrahis, respectum, scilicet gratiæ tuæ, favorem tuum non requirit, sed maledicendo contemnit.
Psalms 2:8Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ. + 2.8 Postula. AUG. Ad susceptionem hominis pertinet: quæ pro salute hominum facta, secundum quam interpellat pro nobis. Hæreditatem. CASS. Hæreditas ab hero, quod in ea potestate libera dominetur. 1
Psalms 45:6Deus in medio ejus, non commovebitur; adjuvabit eam Deus mane diluculo. + 45.6 Adjuvabit eam. CASS. Vel, vultu, id est, demonstratione auxilii sui, cum adjuvando se indicat. Mane. In ipso boni operis principio; et hoc, diliculo, id est, per illuminationem sancti Spiritus, qui est lux quasi diei. 1
Zechariah 3:1Et ostendit mihi Dominus Jesum sacerdotem magnum, stantem coram angelo Domini: et Satan stabat a dextris ejus ut adversaretur ei.