bible.software › Apocalypsis › Apocalypsis 12 › Apocalypsis 12:15
Apocalypsis 12:15
Et misit serpens ex ore suo post mulierem, aquam tamquam flumen, ut eam faceret trahi a flumine.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And the serpent cast out of his mouth water as a flood after the woman, that he might cause her to be carried away of the flood.
In Context
14et datæ sunt mulieri alæ duæ aquilæ magnæ ut volaret in desertum in locum suum, ubi alitur per tempus et tempora, et dimidium temporis a facie serpentis. + 12.14 Aquilæ. Illi dicuntur aquilæ, qui per conversationem vitæ cœlum petunt, et ideo in Deo fixum habent intuitum. Per tempus, et tempora, etc. Si accipitur illius Ecclesiæ status quæ erit tempore Antichristi, dicetur aliter per tempus et tempora et dimidium, etc., pro prædicatione Heliæ et Enoch; si generalis Ecclesiæ tempus accipitur, dicitur per tempus, et tempora, et dimidium, etc., aliter pro prædicatione Christi facta tribus annis et dimidio, quia Christi prædicatione pascitur Ecclesia quotidie.
16Et adjuvit terra mulierem, et aperuit terra os suum, et absorbuit flumen, quod misit draco de ore suo. + 12.16 Et adjuvit terra mulierem. Id est Christus Ecclesiæ suæ dedit vires patiendi. Et aperuit, id est præparavit, et idoneam se fecit, ut reciperet quidquid sibi inferrent, ad similitudinem os aperientis. Hoc Christus in passione sua fecit, in quo suis exemplum patiendi se proposuit. Absorbuit, id est, omnes pœnas in se destruxit, factus immortalis et impassibilis, quod idem facit in suis.
Read all of Apocalypsis 12
Cross References
Psalms 65:7Qui dominatur in virtute sua in æternum; oculi ejus super gentes respiciunt: qui exasperant non exaltentur in semetipsis. + 65.7 Non exaltentur. Ibid. Pro lege quasi plus illis debeatur. Omnes enim peccaverunt, etc. Rom. 3. 1
Isaiah 8:7propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas fluminis fortes et multas, regem Assyriorum, et omnem gloriam ejus, et ascendet super omnes rivos ejus, et fluet super universas ripas ejus; + 8.7 Aquas fluminis. ID. Exercitum Sennacherib, cujus potentia occupans terram Samariæ inundationi fluminis comparatur.
Isaiah 59:19Et timebunt qui ab occidente nomen Domini, et qui ab ortu solis gloriam ejus, cum venerit quasi fluvius violentus quem spiritus Domini cogit; + 59.19 Et timebunt qui. Præmonstrata vindicta Dei in Judæos per Romanos, describit fidem gentium, de quatuor partibus mundi venientium, audita prædicatione apostolorum Quasi fluvius. Quia citissime mundum sua prædicatione et fide implevit. Quem Spiritus Domini. ID.. Ad redimendum genus humanum Spiritus sanctus scilicet. Unde: Qui conceptus est de Spiritu sancto. Et, Requiescit supereum Spiritus Domini Isa. 11., etc.
This Verse In Other Editions
Study Apocalypsis 12:15