The Bible Software
bible.software › Apocalypsis › Apocalypsis 12 › Apocalypsis 12:16

Apocalypsis 12:16

Et adjuvit terra mulierem, et aperuit terra os suum, et absorbuit flumen, quod misit draco de ore suo. + 12.16 Et adjuvit terra mulierem. Id est Christus Ecclesiæ suæ dedit vires patiendi. Et aperuit, id est præparavit, et idoneam se fecit, ut reciperet quidquid sibi inferrent, ad similitudinem os aperientis. Hoc Christus in passione sua fecit, in quo suis exemplum patiendi se proposuit. Absorbuit, id est, omnes pœnas in se destruxit, factus immortalis et impassibilis, quod idem facit in suis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the earth helped the woman, and the earth opened her mouth, and swallowed up the flood which the dragon cast out of his mouth.

In Context

15Et misit serpens ex ore suo post mulierem, aquam tamquam flumen, ut eam faceret trahi a flumine.

17Et iratus est draco in mulierem: et abiit facere prælium cum reliquis de semine ejus, qui custodiunt mandata Dei, et habent testimonium Jesu Christi. + 12.17 Iratus est draco in mulierem. Quia licet non possit eam devincere, non tamen desistit invidere, et locum invadendi quærere.

Read all of Apocalypsis 12

Cross References

Exodus 12:35Feceruntque filii Israël sicut præceperat Moyses: et petierunt ab Ægyptiis vasa argentea et aurea, vestemque plurimam. + 12.35 Et petierunt, etc. AUG., quæst. 45. Hoc jam factum fuerat ante mortes primogenitorum. Sed nunc per recapitulationem repetitur, nam narratum est quando factum est. Modo enim quomodo posset fieri ut in tanto luctu ista accommodarentur: nisi forte quis dicat etiam ista plaga non fuisse percussos Ægyptios qui cum Hebræis habitabant. Vasa aurea, etc. Hæc doctrinas significant, quæ ex ipsa consuetudine gentium non inutili studio discuntur; vel animas pretiosas ex gentibus, tanquam vasa aurea et argentea; cum vestibus, id est, corporibus: quæ se adjungunt populo Dei, ut semel de hoc sæculo tanquam de Ægypto liberentur.

2 Kings 8:9Ivit igitur Hazaël in occursum ejus, habens secum munera, et omnia bona Damasci, onera quadraginta camelorum. Cumque stetisset coram eo, ait: Filius tuus Benadad rex Syriæ misit me ad te, dicens: Si sanari potero de infirmitate mea hac?

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Apocalypsis 12:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Apocalypsis 12:15Apocalypsis 12Apocalypsis 12:17 →